Nos Abraham Ruffus Curialis Comes Posoniensis omnibus quibus expedit significamus presencium per tenorem, quod nobiles viri Johannes, Petrus, filij Benedicti de Okoly, exibuerunt (így) nobis litteras domini Ladizlay Illustris quondam Regis Vngarie super possessione ipsorum Churlee et Simperk emanatas, quas cum fecissemus perlegi, inuenimus, quod dicte possessiones cum omnibus suis utilitatibus et pertinencijs, sicut Stephano et Nicolao filijs Rechee, sic Johanni, Petro et Paulo filijs Benedicti spectarent et dinoscerentur iure perpetuo possidende. Quibus perlectis diligenter circumspectis vnacum judicibus per dominum nostrum Andream Dei gracia Illustrem Regis (így) Vngarie deputatis, videlicet Comite Jacobo Magno, Petro et Farkasio Comitibus, Magno Petro, item Comite Salamone de Kelety, Comite Pamlino, Comite Blasio de Gutur, decreuimus iusticia suadente, ut dicti filij Benedicti Johannes, Petrus et magister Paulus, porcionem ipsorum in dictis possessionibus Churlee et Simperg nuncupatis pacifice et quiete possideant, salua porcione Stephani et Nicolai filiorum Rechee remanente, ut nec filij Benedicti porcionem Rechee, nec filij Reche, uel ipsorum posteritates uti possint alterius porcionem (így) contra cuiuslibet uoluntatem, sed quilibet ipsorum sua porcione gratuletur, sev fruatur. In cuius rei memoriam nostras concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini Mş CCş nonagesimo quinto in festo Beate Lucie Virginis ac martiris.
(Kiírva a pozsonykáptalani országos levéltárnak Capsa VII. Fasc. 1. 2. A. számából, alább 101. sz. a. Knauz.)