Andreas Dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex vniuersis quibus presentes ostendentur salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Comes Jacobus, filius Johannis de Januk coram nobis personaliter constitutus, quandam possessionem suam empticiam Chondol vocatam in Comitatu Posoniensi existentem, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis vniuersis, videlicet turre super eadem terra existente, fenetis, siluis, pomerio, piscaturis, ac locis molendinorum, dedit, contulit, et donauit Capitulo Ecclesie Sancti Saluatoris de Posonio perpetuo possidendam, sub condicione inferius annotata. Ita videlicet, quod quamdiu idem Comes Jacobus uixerit, usumfructum eiusdem possessionis percipiet pleno iure; sed post mortem eius predicto Posoniensi Capitulo prefata possessio Chandal (így) vocata perpetuabitur irreuocabiliter possidenda sub condicionibus in litteris sepedicti Capituli Posoniensis comprehensis. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis viri domini Theodori Dei gracia Episcopi Jauriensis, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini Mş CCş nonagesimo sexto, primo (így) Idus Aprilis.
(Hártya. A pecsét vöröszöld zsinóron függött. A pozsonykáptalani magánlevéltárból Capsa C. Fasc. 11. Nro. 120. Knauz.)