Nos Andreas Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus, quibus expedit uniuersis, quod quia Stephanus, Ladislaus et Vgrinus, filij Ladislai, multa spolia seu latrocinia contra nostram Maiestatem procedendo incessanter indesinenterque in Regno nostro commiserunt, pro eo eciam, quia possessiones Gregorij Bani et Comitis Stephani, filiorum Comitis Mark pluries destruxerunt, pro huiusmodi excessibus eorum, uniuersas possessiones ipsorum, et specialiter possessiones Peech sine herede decedentis, quas actenus potencialiter detinuerunt occupatas, aufferendo ab eisdem, pro dampnis et iniurijs per eosdem Gregorio Bano et Stephano Comiti illatis, dedimus, donauimus et contullimus memorato Gregorio Bano et Comiti Stephano perpetuo possidendas, tenendas et habendas. Datum sub castro Kwzegh in octauis Santi Michaelis Archangeli anno Domini Mş CCş nonagesimo sexto.
(Garai Miklós nádor 1433-ki itéletéből, melynek eredetie őriztetik a nemzeti Muzeum kézirati gyűjteményében.)