Nos Capitulum Ecclesie Beati Michaelis Archangeli Transilvanie presencium per tenorem significamus quibus expedit universis, quod Johanne et Gregorio filiis Iwanka de Palathka ex una parte, ac Comite Nicolao filio Andree de Gyog ex altera, coram nobis constitutis, idem Johannas, et Gregorius confessi sunt: medietatem possessionis sue Palathka vocate, et aliarum quatuor arearum Mykoteluke, Thehuenusteluke, et Legun vocatarum, simul cum medietate sylue Hintus vocate, in uno ambitu sub certis mertis inclusarum, nunc habitatore carencium, vendidisse ipsi Comiti Nicolao, et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus perpetuo et irrevocabiliter possidendam et habendam, pro septuaginta marcis denariorum, in estimacione denarios valenti plene recept - - et habitis a Nicolao prefato per eosdem. Et ut hujusmodi empcio et vendicio robur obtineat perpetue firmitatis, ad instanciam et peticionem per eum presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum Sabbatho proximo ante quindenas Resurreccionis Domini, anno Domini M. CC. nonagesinto sexto.
(Teutsch és Firnhaber Urkundenb. z. Gesch. Siebenb. I. köt. 193. l.)