Capitulum Ecclesie Beati Michaelis Archangeli Transilvanie vniuersis et singulis quibus presentes ostenduntur, salutem in omnium saluatore. Vt gesta hominum, que ex bono mentis proposito, bonaque deliberacione interveniente fiunt in tempore, nec per contrarias uoluntates per tempora elabantur ad perpetuam rei memoriam, patrocinioque consveverunt litterarum eadem communiri. Proinde ad vniuersorum et singulorum noticiam harum uolumus serie pervenire litterarum, quod venerabilis pater P. Dei gracia Episcopus Transilvanus, Prelatus noster, prout Ecclesiam Beati Michaelis ipso feliciter gubernante semper prefuturus extitit, ita et in subsequenti concambio inter eum et Petrum Comitem, magistrum Saulum, et Nycolaum filium ipsius Comitis Petri, filii Sampsonis celebrato, premisso nobiscum diligenti tractatu, et nostro ad hoc consensu accedente, meliora prospiciens, talem possessionis permutacionem solempniter celebrauit, ut data terra Kuncedvyuar vocata, juxta Morisium, uhi sunt site due ville, una Wywar, secunda vero Foludij nominata, et due Ecclesie lapidee, una videlicet Ecclesia Beati Michaelis, et altera Sancti Georgij martyris, a predictis Petro Comite, magistro Saule, et Nycolao filio Comitis Petri cum omnibus utilitatibus et pertinenciis, prout iidem ex collacione Regis Stephani inclite memorie, ab antiquo possedisse dignoscuntur, idem venerabilis pater quamdam villam Episcopalem, sitam iuxta Aranyas, Foikod uocatam, ubi Ecclesia Sancti Regis Stephani constructa habetur, eo jure eaque plenitudine, qua idem dominus Episcopus, et sui predecessores, in temporalibus possedisse dignoscuntur, similiter cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis, in concambium dedit, et sub titulo permutacionis viris assignavit antedictis in heredes heredum et filios filiorum inreuocabiliter possidendam; hujusmodi - - - - ario introducto et utili condicione inserta, quod si ullo unquam tempore Episcopalis dignitas uel alius nomine eius, aut aliquo legitimo casu, per eam possidens, racione possessionis per Com(item Petrum), Saulum fratrem eiusdem, et magistrum Nycolaum, filium ipsius Comitis Petri, in concambium assignate, suscitata materia questionis per quempiam in ius vocaretur, et idem dominus Episcopus, uel eius successores, ad sustinendam litem, et ad defendendam ipsam possessionem, iure et Regni consvetudine uetante se insvfficientem iudicaret, ex tunc Petrus Comes, magister Saulus, et magister Nicolaus prelibati, nec non et eorum heredes, tamquam expeditores, ad liberandum possessionem, et Ecclesiam in pacifica possessione tuendam, proprijs laboribus, et expensis, ad requisitionem Ecclesie occurrere teneantur. Ad idem attendandum observandum, a parte altera dominus Episcopus se ipsum et in persona sua dignitatem Episcopalem simili condicione astrinxit. Hoc nihilominus adjecto, ut si possessio a Comite Petro, Saulo et Nycolao magistris data, per ipsos, vel per heredes heredum, in premisso necessitatis articulo uon posset defensari, tunc villa Ecclesie superius nominata in ius et proprietatem Ecclesie, et cum integritate rediret. Qui quidem Comes Petrus, Saulus et Nycolaus magistri, tam priuilegium Regis Stephani, donacionem continens, quam domini Andree Illustris Regis Vngarie confirmatorium, mediantibus quibus terram possederunt predictam, manibus domini Episcopi assignarunt, per nos tamen in Camera Ecclesie conservanda. Vnde hec omnia superius expressa Comes Petrus, magister Saulus et magister Nycolaus sepe dicti promiserunt, et promittentes se obligarunt omnes tres, si commode facere possunt, aut duo vel saltem unus ex ipsis nomine suo, et nomine aliorum, ad presenciam domini Regis accedendo, Regiisque privilegijs, ac Capituli, ubi idem dominus Episcopus uoluerit, inseri facere, et Regiis privilegiis, ac alterius Cap - - quam nostris hunc presentem permutacionis contractum roborare. Vt igitur presentis permutacionis titulus robur obtineat perpetue firmitatis, nec per aliquam parcium exstantibus condicionibus premissia possit aliquali (modo rescindi), presentes ad instanciam parcium concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum quinta feria proxima post quindenas Pasce, anno Domini Mş CCş nonagesimo sexto.
(Teutsch és Firnhaber id. m. I. köt. 193. l.)