Lodomerius miseracione Diuina Archiepiscopus Strigoniensis locique ejusdem Comes perpetuus, Apostolice Sedis judex delegatus, viro discreto Magistro Emerico Maiori Archidiacono eiusdem Strigoniensis Ecclesie, college suo ab eadem Sede judici delegato, salutem in Domino. In octauis Sancti Regis Stephani, videlicet sexto kalendas Septembris ad procedendum in causa, que vertitur inter discretos viros Prepositum et Capitulum Budensis Ecclesie tanquam actores ex una parte, et venerabilem patrem Vesprimiensem Episcopum ex altera, non possumus hac vice apud Strigonium personaliter interesse, Regiis et publicis Regni negociis impediti. Discrecioni (igitur) uestre duximus auctoritate presencium committendum, quatenus ipsum negocium eodem statu, sicut in actis ipsius termini continetur, nostra et uestra auctoritale, interueniente consensu nichilominus magistri Nicolai Gueg college nostri, si eundem idem pater venerabilis Vesprimiensis Episcopus tanquam pro sua parte judicem duxerit producendum, prorogetis ad secundum diem Beati Luce Ewangeliste proxime uenturum, inhibentes medio tempore auctoritate Apostolica, et nostra nichilominus Metropolitica potestate, eidem patri venerabili, et Andronico Preposito Vesprimiensi, ac Hermano Comiti ciui de Castro Budensi, et aliis generaliter quibuscunque, ne per facti potenciam se immittant ad decimas occupandas intra territorium ciuitatis dicte Budensis in frugibus uel in vino, sicut hactenus nudius tercius miserabiliter et notorie in premissis contra ipsam Budensem Ecclesiam per facti potenciam dicti Prepositi et Capituli asseritur acceptatum, presertim cum eciam dominus noster Inclitus Rex Andreas prestita fide in manus nostras promiserit ipsi Budensi Ecclesie liberas et quietas, sicut antiquitus pacifice possederunt. Nos enim huiusmodi postulantes, qui ausu sacrilego prefatas decimas de facti potencia ulterius presumpserint occupare, uel in aliquo perturbare, auctoritate Metropolitica post ammoniciones multiplices excommunicacionis uinculo innodamus, et ferimus ab omnibus arcius euitari. Et hoc idem uestra sinceritas exequatur, ut quos Diuini canones a malo non reuocant, Ecclesie saltem coherceat seueritas disciplinis, prout in aliis litteris nostris patentibus continetur. Datum in castro sub monte Saag-Sumlua in festiuitate Sancti Regis Stephani anno Domini Mş CCş nonagesimo sexto.
(Imre esztergami prépostnak ugyanazon tárgyban kiadott ugyan 1295-ki rendeletéből, mint alább 105. sz. a.)