A. B. C.
Capitulum Posoniensis Ecclesie omnibus Christi fidelibus presentem litteram inspecturis salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum noticiam (tenore presencium volumus) peruenire, quod constitutis coram nobis magistro Nicolao Notario Abrae Rufi Curialis Comitis Posoniensis, et Ipolito (filio) Dominici vice et loco domini sui, nobilis viri eiusdem Comitis Abrae Rufi ex una parte; Wduor filio Georgij de Sala - - e - -; idem Wduor oraculo uiue uocis est confessus, quod ipse quandam possessionem suam hereditariam in Comitatu Maioris Posonij e(xistentem) Kortuelus vocatam ad sex aratra sufficientem, sitam inter terram Kortuelus quandam (így) filiorum Dominici a parte meridionali, et inter terram Chepani a parte ville Paach, scilicet a parte septemtrionali, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis vendidisset eidem Comiti Abrae Rufo pro triginta marcis denariorum latorum Wyennensium in filios filiorum perpetuo possidendam, quam summam pecunie dictus Comes (így) Wduor dixit se plenarie recepisse, et se esse per eundem Comitem Abraam Rufum persolutum ex integro. Qua (így) quidem terra Kortuelus ab occidente ibi sunt ammetanee terra Kwzog (?) et terra Chetou - -, directo cursu inter ipsas duas predictas terras ad partem orientalem; et vadit vsque ad metam kyswelg vocatam, et terram Oblynch nuncupatam, et ibi terminatur. Quam eciam terram Kortuelus transit quidam fluuius per medium Pylua vocatus. Comes eciam Wduor obligauit se nostri in presencia firmiter et attente, quod quicunque processu temporum ipsura Comitem Abraam Rufum vel suam posteritatem racione supradicte terre impetere vellet uel molestare attemptaret, expediret suis proprijs laboribus et expensis. In cuius rei memoriam nostras 161concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum in festo Beate Petronelle, anno Domini Mş CCş nonagesimo sexto.
(Szakadozott hártya. Az írás annyira elmosódott, hogy igen bajos hibátlanúl elolvasni; különösen a zárjellel ellátott szavakért jót nem állhatok. A még ép pecsét sárga selymen függ. Pozsonykáptalani országos levéltár Capsa XIV. Fasc. 10. Nro. 16. Knauz.)