Nos Magister Emyricus Prepositus Ecclesie Saucti Georgii de Strigonio, judex a Sede Apostolica in hac causa specialiter delegatus memorie damus per presentes, quod in causa, quam magister Mychael Prepositus et Capitulum Budense, ex quibus magistri St. Decanus et Lukach Budenses Canonici cum litteris procuratoriis astiterunt, contra venerabilem patrem B. Dei gracia Episcopum Vesprimiensem et Capitulum loci ejusdem, pro quibus et ex quibus Petrus Cantor Ecclesie Vesprimiensis, et Gerekminus Decanus similiter cum legitimo procuratorio comparentem (így) in octauis Sancti Regis Stephani coram nobis et aliis collegis nostris habebant, litteras venerabilis patris Lodomerii Strigoniensis Archiepiscopi, domini nostri, procuratoribus ejusdem Budensis Ecelesie exhibitas recepimus sub hac forma:
163Lodomerius miseracione Diuina Archiepiscopus Strigoniensis stb. (következik Lodomer érseknek levele, mint fentebb 100. sz. a.)
Nos autem propter mandatum eiusdem domini nostri Archiepiscopi presentem causam suo statu priori permanente ad secundum diem Beati Luce Ewangeliste fecimus prorogari. Datum in festo Sancti Augustini Episcopi et Confessoris anno Domini Mş CCş nonagesimo sexto.
(Eredetie a veszprémi káptalan levéltárában.)