A B C.
Capitulum Budensis Ecclesie omnibus Christi fidelibus, quibus presentes ostendentur, salutem in Domino sempiternam. Vniuersorum noticie tam presencium quam futurorum harum insinuacione litterarum volumus fieri manifestum, quod Mechfrech filius Mechfrech ciuis de castro Budensi ad nostram personaliter accedens presenciam, dimidietatem cuiusdam vinee, que quondam Comitis Jak fuerat, in territorio Vymal inter vineas Bartholomey, et filiorum Comitis Chuda site, a parte meridionali existentem, quam titulo empcionis sibi fuisse deuolutam, et alteram dimidietatem eiusdem a parte septemtrionali existentem Kreusunger ciuis de eodem castro Budensi esse asserebat, cum omnibus vtilitatibus suis de voluntate et consensu dicti Kreusunger, sicut dixit, confessus est vendidisse, tradidisse et assignasse Comiti Ladizlao filio Comitis Nycolay, fratri venerabilis patris domini Theodori Episcopi Jauriensis, et Nycolao filio Nycolay fratris eiusdem domini Episcopi, pro quibus Vgrinus officialis dicti domini Episcopi aderat, pro decem marcis plene receptis ut d - - - perenniter et irreuocabiliter possidendam; obligando nichilominus se idem Mechfrech et suos heredes, ab omnibus Comitem Ladizlaum et - - - - et filios filiorum eorum occasione dicte dimidietatis vinee molestare nitentibus, defendere et liberare suis laboribus et expensis. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem ad instanciam et peticionem eiusdem Mechfrech Comiti Ladizlao et Nycolao memoratis presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri magistri Ladislai Lectoris Ecclesie nostre anno Domini 175Mş CCş nonagesimo septimo. Magistro Paulo Cantore, magistro Gregorio Custode, Johanne Decano, Nycolao, Lucachio et Andrea sacerdotibus, Thoma, Jacobo, Nycolao et Petro magistris, ceterisque Canonicis existentibus.
(Eredetie a Rumy család levéltárában, másolata a magyar akademia kézirat-tárában.)