Viris discretis et honestis ac amicis suis Capitulo Ecclesie Beati Mychaelis Archangeli Transsiluane Mykud Banus, se totum cum amicicia pleniori. Vestre discrecioni per presentes declaramus, quod quandam terram nostram Jobusteluke uocatam in Comitatu Albensi adiacentem, cum tribus particulis siluarum, iuxta ueteres metas et antiquas, nouas per nos erigendo, ex bona voluntate et permissione magistri Njcolai, Demetri et Petri, filiorum nostrorum vendimus Petro, Marco, et Stephano, filio Dauid, ac Sud filio Petri, et per eos filijs ac successoribus eorundem, pro triginta marcis minus vna, perpetuabiliter et pacifice possidendam, partim in argento decime combustionis, partim vero in estimacione condigna, quam pecuniam ijdem viri plenarie nobis persoluerunt; obligantes nos eisdem ab omnibus impedicionibus racione terre propriis laboribus et expensis liberare et eosdem in ipsa possessione conseruare. Quare requirimus discrecionem, quatenus eisdem, visis presentibus, priuilegium vestrum super ipsa vendicione dare dignemini, ac si personaliter coram vobis fuissemus. Item hec uendicio facta fuit coram Magistro Clemente, Johanne Siculo; item Demetrio, Johanne et Gregorio filijs Michaelis; item coram fratribus Wyd, ac Almmato (?). Preterea emanato priuilegio omnes litere judiciales et priuilegiales primitus emanate super dicta terra debent cassari. Datum in predicta terra Jobosteluke, anno Domini Mş. CCş. nonagesimo septimo.
(Teutsch és Firnhaber Urkundenbuch stb. I. köt. 203. l.)