Bonifacius Episcopus seruus seruorum Dei dilecio filio ... Ministro Provinciali Ordinis fratrum Minorum in administratione provincie Sclavonie, salutem et Apostolicam benedictionem. Licet ex omnibus mundi partibus, que Christiana religione censentur, teneamur ex officii debito extirpare letiferam pestem heretice pravitatis, in partibus tamen Servie, Rasie, Dalmatie, Crovatie, Bosne atque Istrie, provincie Sclavonie, imminet nobis hec sollicitudo propensius, ubi eandem pestem propter malitiam temporis, que in detrimentum fidei Catholice perversa genimina germinavit, ex evidentia operis et fame noticia persensimus abundantius succrevisse. Cupientes igitur in dictis partibus, et in Archiepiscopatibus Duracensi, Antibarensi, Ragusino, Spalatensi et Jadrensi, et Diocesibus suis, per aliquos de fratribus tui ordinis partem super hoc nostre sollicitudinis adimpleri, discretioni tue per Apostolica scripta firmiter precipiendo mandamus, quatenus de cousilio aliquorum fratrum ipsius ordinis eligas duos de fratribus ipsius ordinis tue administrationis idoneos ad huiusmodi opus dominicum exequendum, eisque in virtute obedientie districte Apostolica precipere auctoritate procures, ut inquisitoris officium in locis predictis contra heredicos, credentes, fautores, defensores et receptatores eorum, iuxta formam in aliis Apostolicis litteris expressam, que fratribus predicti ordinis inquisitoribus huiusmodi pravitatis in eisdem locis deputatis auctoritate Apostolica et inposterum deputandis, non expressis aliquorum nominibus, super exequendo dicto Inquisitoris officio destinantur, exequi studeant diligenter. Nos enim predictos duos fratres, quos ad hoc elegeris, et utrumque ipsorum, prefatum officium exequi 188iuxta formam in litteris ipsis expressam, ac ipsos illam potestatem et auctoritatem plenarie habere volumus, que in eisdem litteris continentur. Si vero tu, vel vicarius tuus, te absente, aliquem Inquisitorem huiusmodi ex aliqua forte causa nonnunquam fore videritis amovendum, ipsum amoveatis, et substituatis loco illius alium, quem similem postestatem et auctoritatem habere volumus, quotiens vobis, deliberatione cum aliquibus discretis fratribus dicti ordinis prehibita, hoc fore videbitur faciendum. Et si aliquem vel aliquos Inquisitorum ipsorum decedere forte contigerit, nos substituendi de consilio aliquorum fratrum eiusdem ordinis alium vel alios loco illius vel illorum, qui decesserint, ita quod huiusmodi substituti eisdem omnino auctoritate ac potestate fungantur, tibi dictoque vicario, si tu absens fueris, plenam et liberam concedimus tenore presentium facultatem. Datum Rome apud Sanctum Petrum III. kalendas Maii, Pontificatus nostri anno quarto.
(VIII. Bonifácz pápa Regestáiból, Theiner Monumenta stb. I. k. 381. l.)