A B C.
Nos Capitulum Ecclesie Strigoniensis memorie commendantes significamus quibus expedit universis presencium per tenorem, quod cum iuxta continenciam litterarum nobilis viri Comitis Benedicti Wice-Judicis Curie domini Regis in octavis medij XL-me magister Andreas filius Nicolai de Zyud ab vna parte, Paznanus et Nicolaus Comes de Chalamia, Beke filius eiusdem Comitis Nicolai pro se et pro Ladislao fratre suo, Alexius filius Feliciani, et Johannes filius Laurencii de eadem, presentibus testimonijs nostris et duobus hominibus domini Regis super faciem terre contenciose Koarzeg vocate personaliter accedere debuissent; advenientibus itaque ipsis octavis medij XL-me, magister Andreas, vnacum Comite Bugud homine domini Regis et testimonio nostro, videlicet Clemente sacerdote de Kemenche ab vna parte, Paznanus et Nicolaus Comes de Chalamia, Beke filius eiusdem Nicolai, pro se et pro Ladislao fratre suo, Alexius filius Feliciani, et Johannes filius Laurencii de eadem vnacum Comite Stephano filio Aba de Zalathna, similiter homine domini Regis, et Dominico sacerdote de Nyenye testimonio nostro ex altera, sicut eedem partes et homines domini Regis et testimonia nostra ad nostram presenciam personaliter accedentes nobis concorditer recitarunt, ad predictam terram contenciosam Koarzeg accedentes reambulassent eandem iuxta ueteres metas et antiquas, iuxta formam privilegii domini Regis Bele inibi per magistrum Andream exhibiti, prout in eodem privilegio Bele Regis super ipsa terra Koarzeg uocata confecto uidissent limitaciones et terminos earundem metarum contineri, prout cursus metarum in predicto transcripto priuilegii domini Regis Bele sub sigillo pendenti Capituli Waciensis uidimus 194contineri. Adiecerunt eciam, quod facta huiusmodi reambulacione partes predicte per arbitrium nobilium virorum Bogud et Stephani filij Aba Comitum, amicabilium compositorum, propter bonum pacis ad concordie vnionem devenientes, et eandem terram Koarzeg uocatam a terris predictorum nobilium separatam antiquis metis ipsius renouatis reliquissent eidem magistro Andree pure et simpliciter, pacifice et quiete possidere, omnibus litibus questionibus et contencionibus super facto eiusdem terre inter partes ab antiquo susscitatis sedatis penitus et sopitis. Quarum quidem terrarum, scilicet Koarzeg prefati magistri Andree, Koar et Chalamia predictorum nobilium de Chalamia, mete et termini hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit a parte orientali de terra Koarzeg uocata, vbi sunt due mete terree iuxta fluuium Ypul, et ibi cadit in ipsum fluuium Ypul; deinde autem tendit uersus meridiem ad terram Lamperti, que Riba vocatur, et currit in ipsa aqva per magnum spacium eundo, et ibi uenit ad haradissa (?) castri in vnum nemus ad occidentem, duod wlgo holmo dicitur, et prope illum monticulum parum descendendo sunt due mete terree, et in eodem nemore sunt due terree mete, ubi eciam est vna uia, que exit de illo nemore, et transit unam magnam viam, vbi sunt due mete terree; et inde tendit per terras arabiles ad vnam paruam siluam, quod wlgo vocabulo erestewen dicitur, sub cuius fine sunt due terree mete, et sic iuxta illam siluam currit per metas nouas versus metas priores, vbi sunt commetanei nobiles de Chalamia; que quidem silva erestewen omnino remanent intra metas ad terram Kourzeg vocatam et pernotatam, et sic terminatur. Preterea, si predicti nobiles Paznanus et Comes Nicolaus de Chalamia, Bekc et Ladislaus filij eius, Alexius filius Feliciani, et Johannes filius Laurencii aliqua privilegia, litteras uel instrumenta super facto prefate terre Koarzeg vocate in fraudem reseruassent, casse, irrite, et inanes, et omnino suis uiribus vacuate haberentur. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentibus sigillum nostrum duximus apponendum. Datum in Dominica Judica, Me, anno Domini Mş CCş nonagesimo octavo.
(Eredetiét közölte velem T. Szent-Királyi László úr.)