Nos magister Demetrius Comes Posoniensis et de Zoulum memorie commendantes significamus quibus expedit uniuersis, quod nos causam, que uertebatur inter Petrum filium Thulwoy ab una parte, et Mychaelem ac Myhalch (így) fratrem eiusdem, Marcellum et Kemen ac Vendeg castrenses pro se et cognatis suis ab altera, ex precepto et mandato domini Regis, vna cum judicibus a domino Rege deputatis in Comitatu Posoniensi, et alijs quam pluribus nobilibus et jobagionibus castri Posoniensis sedentes, secundum formam judicij iudicantes, inuenimus et sciuimus de possessione Semky uocata, ipsos castrenses nichil iuris habere, quia ipsa possessio Semkey (így) per priuilegium domiui Regis et alia instrumenta predieti Petri filij Thaluoy, sicut olim, sic et nunc debuit esse et est perpetua in filios filiorum, eisdem uero eastrensibus super eadem possessione silencium imposuimus; quia eandem possessionem, iusticia mediante, predicto Petro coram predictis judicibus et jobagionibus Castri dedimus et assignauimus perpetuo in filios filiorum possidendam. Datum Sabbato proximo ante Dominicam Inuocauit, anno Domini Mş CCş nonagesimo octauo.
(III. Endre királynak ugyan 1298-ki megerősítő okmányából, mint fentebb 122. sz. a. Knauz).