Nos Humbertus, Dalphinus Viennensis, et Albonensis Comes, Dominusque deTurre, notum facimus universis presentes litteras inspecturis; quod nos confitemur et publice recognoscimus serie presencium litterarum, quas ubique vim obtinere volumus publici instrumenti, nos habuisse et recepisse integre et perfecte ab inclyto Principe domino Carolo II. Jerusalem et Sicilie Rege domino nostro dotem, quam dictus dominus Rex se daturum promisit nobis, seu Johanni filio nostro, pro Serenissima domina Beatrice eius nepte, filia inclyte recordacionis domini Caroli quondam Regis Hungarie, uxore futura jam dicti Johannis carissimi filii nostri; de cuius dotis promissione et assignacione constat publico instrumento sigillato sigillo pendenti domini nostri Regis iam dicti. Renunciantes etc. excepcioni etc. quittantes et absolventes jam dictum dominum nostrum Regem etc. Datum apud Gracianopolim die XX. Februarii anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo, undecima Indiccione.
(Bouche Honorč, L’histoire chronologique de Provence ŕ Aix 1664 fol., II. köt. 1072. l. Czech.)