Nos Andreas Dei gracia Rex Hungarie significamus uniuersis, quibus presentes ostendentur, memorie commendantes, quod nobilis vir Dominicus Magister Towarnicorum nostrorum de genere Rathold ab una parte, Stephanus filius Jule, Martinus et Demetrius filii Nicolai de genere Sarthyvanweche ex altera, presentibus Comite Thoma filio Comitis Andree, Comite Nitriensi et Barsiensi, et Herryco filio Comitis Loth de genere Bolugh, Consiliarijs nostris per Regnum deputatis, item Nicolao Vayvoda filio Magistri Mauricij, Magistro Paulo de Komarun Comite Jauriensi et Musuniensi, Moys Magistro Towarnicorum domine Agnetis Regine, charissime consortis nostre, Laurencio Vayvoda filio Nicolai, Magistro Petro dicto Fogos Comite Syculorum, fratre venerabilis patris P. Dei gracia Episcopi Transylvanie dilecti et fidelis nostri, Baronibus nostris coram nobis personaliter constitutis, fuerunt confessi spontanei, prudentes et idonei oraculo vive vocis: guod in quibusdam possessionibus suis permutacionem seu cambium facere vellent auctoritate nostra Regia mediante, et nos Regium nostrum consensum eisdem annuimus petiti per eosdem. Ipse enim Stephanus filius Jule, volentibus et consencientibus prefatis Martino et Dematrio de generacione sua affirmavit, se quamdam possessionem suam Puruzlou vocatam cum suo Monasterio in eadem possessione constructo in portu Tyza adjacentem, in Comitatu de Heves-Ujvar existentem, cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis universis dedisse et contulisse in permutacionem et cambium possessionum inferius conscriptarum dicto Dominico Magistro Towarnicrum nostrorum, et per ipsum suis heredibus, heredumque suorum successoribus jure perpetuo et irreuocabiliter, pacifice, tranquille et 203quiete possidendam, tenendam et habendam. E conuerso vero ipse Magister Dominicus, prefato Stephano filio Jule possessiones Hahothmunustura, simul cum possessionibus Hudus, Arkusd, et Syles vocatas, cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis uniuersis in Comitatu de Zoboch existentibus; item possessionem Chege vocatam in eodem Comitatu Zoboch cum tributo, guod in eadem possessione Chege exigi consueuit, simul cum attinencijs et vtilitatibus; item possessionem Buchtefulde vocatam in Comitatu de Thurna existentem, simul cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs ad easdem (spectantibus), dedisset et tradidisset perpetuo jure dominij dicto Stephano filio Jule et suis heredibus, heredumque suorum successoribus possidendas, habendas pariter et tenendas; obligantes se tam prefatus Magister Dominicus, quam Stephanus filius Jule, guod unus alterum vice mutua ab omni impeticione et accione contra quempiam vel quoslibet expedire teneatur propriis laboribus et expensis; caventes partes de traditis et permutatis ad invicem possessionibus predictis de eviccione particulari et generali ad invicem se tueri. Asserens Stephanus jam prefatus, guod licet donacionem condicionalem Episcopo et Ecclesie Agriensi fecerit sine consensu et conniuencia generacionis sue et propinguorum, prout et predictus Martinus et Demetrius filii Nicolai ipsi donacioni Episcopo et Ecclesie Agriensi facte nullatenus consensum et assensum se dixerunt prebuisse. Ideo propter condiciones et promissiones per venerabilem patrem Episcopum et Ecclesiam suam Agriensem non seruatas, ingratitudinis vicio subsequuto ipsam donacionem tam sepedictus Stephanus filius Jule, quam Martinus et Demetrius filij Nicolai antedicti penitus reuocarunt, nolentes presenti contractui contraire. Datam Bude quarto die quindenarum Purificacionis Beate Virginis anno Domini Mş CCş nonagesimo nono.
(Kazinczy Gábor közleménye a gr. Vay család levéltárából. Új Magyar Muzeum 1856. I. köt. 438. l.)