Andreas Dei gracia Rex Hungarie etc. memorie commendamus tenore presencium quibus expedit universis, quod Detricus Comes de villa Felium suo, ceterorumque hospitum de dicta villa parcium nostrarum Transsylvanarum nominibus et in personis, nostram accedens Regiam Serenitatem querulose nobis exposuit, quod, quamvis dicti hospites ex concessione domini quondam Bele Regis Hungarie predecessoris nostri felicis recordacionis, ab onere prestandorum in usum dominarum Reginarum pellium felinorum, ob quod speciali privilegio, nomineque ville felium ab inicio mansionis eorundem hospitum ex Regum liberalitate donati fuere, absoluti habeantur et exempti, nihilominus tamen Vayvoda noster in partibus illis constitutus, etsi nulla super eos auctoritate preditus, onus id ab eis porro quoque extorquere nostro sub nomine et pretextu pergeret. Hinc nos Regie olim liberalitatis fideliumque eorundem hospitum serviciorum memores, eosdem ab omni hoc munere in perpetuum iterum 207subportandos, elibertandos, immunitandos, ac absolvendos duximul harum nostrarum testimonio et vigore litterarum mediante, quas nos domino Vayvode, ejusque officialibus exhiberi, et dein impetrantibus in perpetuam, inviolabilemque firmitatem restitui volumus et jubemus. Datum in descensu nostro campestri prope Tyham, feria IV. proxima post festum Beati Laurencii, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono.
(Teutsch és Firnhaber id. m. I. köt. 209. l.)