(Capitulum) Beati Michaelis Archangeli Transsiluane omnibus Christi fidelibus presentem - - salutem in uero saluatore. Ad vniuersorum noticiam tam presencium - - serie uolumus peruenire litterarum, quod Johannes filius Dauid et My - - ad nostram accedentes presenciam, litteras Mikud Bani viri nobilis - - erunt nobis in hec uerba:
Viris discretis stb. (következik Mykud bánnak 1297-ki okmánya, mint fentebb 118. sz. a.)
Petentes et rogantes, vt prefatas litteras nostro priuilegio dignaremur confirmare. Vnde quia iustis petencium desiderijs sumopere tenemur occurrere, et quia eciam ipsorum peticiones considerauimus fore iustas, honestas atque admittendas, dictas litteras non cancellatas, non viciatas, non in aliqua sui parte defuscatas, nostro priuilegio presenti duximus confirmari. Datum sexta feria proxima ante Dominicam Letare, anno Domini Mş. CCş nonagesimo nono. Stephano Preposito, Gregorio Cantore, Paulo Custode, Johanne Decano Ecclesie nostre existentibus.
(Teutsch és Firnhaber id. m. 1. köt. 208. l.)