Nos Capitulum Ecclesie Posoniensis memorie commendantes significamus vniuersis, quod constitutis personaliter coram nobis Alexandro filio Stephani de Reche pro se et pro Petro fratre suo, Andrea et Johanne filijs Nicolai ab vna parte, Johanne filio Johannis et Matheo fratre suo, Thoma et Dominico filijs magistri Petri ab altera, sunt confessi, quod licet mota fuerit materia questionis inter ipsos super possessione Symperg uocata, et diu ordine iudiciario altercati fuissent, ad ultimum tamen mediantibus probis viris; scilicet Comite Petro Magno et Comite Jacobo filijs Johannis de Januk, Comite Ladizlao et Magistro Jacobo, filijs Stephani in talem pacis concordiam deuenissent, quod in omnibus prouentibus et utilitatibus ipsius possessionis Symperg, quantum Alexander et Andreas supradicti cum fratribus suis habere dinoscuntur, aut possidere, recte tantum Johannes cum fratre suo Thoma similiter cum fratre suo debent percipere, possidere pacifice et habere, obligantes se, quod quicunque ex ipsis processu temporum super sepedicta possessione Symperg uellet materiam questionis incitare, ante litis ingressum debet iudicij soluere decem marcas. Datum Dominico die proximo post festum Omnium Sanctorum anno Domini Mş CCCş.
(Hártya. Küloldalán a pecsétnyom. Pozsonykáptalani országos levéltár. Capsa VII. Fasc. 1. Nro. 3. Knauz.)