164. Mikó Detre fia egy részről, Edeuch és Berkes Dénes fiai más részről, némely birtoki jogaik iránt a váczi káptalan előtt viszoncserét kötnek. 1300.

A B C

Capitulum Ecclesie Waciensis omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus peruenire, quod Comes Mykou filius Detrici ab una parte, et Comes Edeuch ac Berkes filij Dyonisij ex altera, coram nobis personaliter conparentes et astantes, iuxta continenciam litterarum memorialium domini Andree Dei gracia Regis Hungarie, et ex permissione eiusdem domini, super quibusdam terris suis huiusmodi permutacionem seu formam concambij se fecisse dixerunt inter ipsos: Quod prefatus Comes Edeuch et Berkes frater suus quandam terram suam Puch uocatam per dictum Dyonisium patrem ipsorum titulo empcionis conparatam sub eisdem terminis et limitacionibus, quibus per patrem ipsorum et successiue per ipsos habita fuit et possessa, dedit, tradidit et contulit prefecto Comiti Mykou, et per eum suis heredbus iure perpetuo possidendam. E conuerso autem idem Comes Mykou in concambium dicte terre Puch quandam terrem sibi a fratribus suis filijs Comitis Byter, a Nicolao et Iwanka filijs Iwan secundum formam iuris deuolutam, Zeleu vocatam, superadditis per ipsum Comitem Mykou triginta mercis argenti mercimonialis Budensis minus duabus, quas ijdem Comes Edeuch et Berkes frater suus se asseruerunt recepisse, vicinam et contiguam ville eiusdem Comitis Mykou ab una parte Bussa vocate, ab altera uero conterminalem terre Archieatus (így) Strigoniensis similiter Zeleu nuncupate, cum omnibus utilitatibus suis cum quadam particula terre de eadem terre extracta per prefatos Nicolaum et Iwankam filios Iwan, dum ijdem terram eandem Zeleu vocatam possidebant, 253Michaeli filio Lugas vendite, sicut quanlitas ipsius particule terre vendite in priuilegio eiusdem Michaelis continetur, dedit, tradidit et contulit predictis Edeuch et Berkes Comitibus similiter heredum per heredes perpetue pacifice possidendam et habendam. Hoc per ipsum Comitem Mykou specialiter assupto (így) quod si ipsam particulam terre, Michaelis videlicet filij Lugas, supradictam de ipsa terre Zeleu apud eosdem Edeuch et Berkes Comites modo prehabito statutam, conseruare non posset, extunc de terre sua propria Bussa vocata tantam particulam terre et tante vtilitatis, quanta porcio dicti Michaelis filij Lugas in ipsa terre Zeleu fore dinoscitur, assignabit eisdem Edeuch et Berkes Comitibus, a parte terre Zeleu, perhempniter possidendam; partes contra inuicem se firmiter obligantes, quod si qui processu temporum partem aliquam de ipsis partibus super ipsis possessionibus utrisque partibus modo premisso per formam concambij satutis (így) inpetere aut molestare niterentur, una pars alteram suis propriis laboribus et expensis defendere tenebitur, sicque una pars aliam iu pacifica possessione dictarum terrarum modo premisso permutatarum se mutuo inuicem semper conseruabit; et ambe partes secundum quod assumpserant, et se per litteras domini Regis obligauerant in Dominica proxima ante festum Sancti - - - accesserunt ad faciem dictarum terrarum presente Comite Thoma de Dray homine domini Regis, et discreto viro Walentino sacerdote ydoneo et fidedigno nostro testimonio, et conuocatis inibi uicinis eorumdem predict - - - - metis infrascriptis idem homo domini Regis presente eodem nostro testimonio partibus statuit, prout postmodum ad nos reuersi nobis concorditer retulerunt, quod et ijdem Comes Edeuch et Berkes frater suus, et ipse Co - - - ac Nicolaus et Johannes filij Comitis Byter pro se et pro alijs fratribus eorum in nostri presencia personaliter constituti secundum - - - - sunt confessi; preterea adiecerunt etiam ijdem coram nobis, quod cum magister Stephani et Endre - - - dree Curui pro se et pro Andrea fratre ipsorum toram domino Rege personaliter conparentes prefatos Edeuch et Berkes Comites filios Dyonisij ab huiusmodi alienacione seu permutacione predicte terre Puch, et suprad - - - kou a recepcione eiusdem prohibere uoluissent dicentes, quod 254ipsi essent vndique conmetanei terre Puch supradicte, et causam haberent cum eisdem filijs Dyonisij diucius uentillatam, idem Comes Mykou filius - - - - obiecisset et fuit confessus, quod ipsam terram Puch porcionem filiorum Dyonisij predictorum pro tanto reciperet, ut eamdem eisdem magistro Stephano et fratribus suis, filijs Endree Curui, in concambium terre Ludan traderet et daret possidendam, nec pro se aut pro filijs Comitis Byter retineret, sed ipsos filios Endree Curui in pacifica possessione dicte terre per concambium terre Ludam tradite conseruaret, nec alijs nisi sibi uendendi haberet facultatem. Cuius quidem terre Puch mete ab alijs terris sic distinguntur: A parte occidentali a terra Dolan incipiendo in summitate colliculi communis sunt tres mete terree antique, quibus antea possederunt, quarum una diuidit a filijs Endree, alia a filijs Dyonisij, et tercia diuidit a terra Dolan; dein uadit ad partem orientalem et in antiqua uia, ubi ex utraque parte uie sunt due mete nouiter erecte, quarum una diuidit a filijs Endree et alia ab Edeuch, quas iterum renouarunt; deinde in eadem uia declinat uersus septemtrionem descendendo, ubi sunt due mete antique, quas renouarunt in virgulto prope terram arabilem; inde descendit ad terram arabilem et ibi sunt due mete antique iterum renouate, quarum una diuidit a filijs Endree et alia ab Edeuch; deinde descendit ad fluuium Menus, et ibi circa fluuium sunt due mete antique, que sunt renouate, quarum una diuidit a filijs Endree et alia ab Edeuch; deinde uadit et cadit iu fluuium Menus et ascendit primum in fluuio (így), et ibi transit ipsum fluuium et uadit ad septemtrionem, ubi sunt due mete antique, que sunt renouate, quarum una diuidit a filijs Endree et alia ab Edeuch; deinde uadit similiter ad septemtrionem circa villam in terra arabili, in fine eiusdem terre suut due mete antique, quarum una separat a filijs Endree et alia ab Eedeuch; deinde incipiendo a fine eius terre uadit ad partem orientalem ad magnum spacium, et ascendit ad unum colliculum, qui est subtus Nulos, et ibi ex utraque parte uie sunt due mete antique, quarum una diuidit a filijs Endree, et alia ab Edeuch; deinde incipiendo uadit uersus meridiem ad terram arabilem, et ibi sunt due mete, quarum una a filijs Endree separat et alia ab Edeuch; et inde trausit per pratum et fluuium Menus, 255ibi sunt due mete terree; deinde nadit ad partem orientalem ad unum colliculum et in fronte eiusdem sunt due mete antique, quarum una diuidit a filijs Endree et alia ab Edeuch; deinde ascendit supra et uadit ad partem meridionalem, et in eodem colliculo parum procedendo ibi sunt due mete antique, quarum una diuidit a filijs Fndre et alia ab Edeuch; et ibi finiuntur a parte filiorum Endree; deinde incipiunt mete que distingunt metas Ecclesie Zocol et Edeuch, et uadit ad partem meridionalem ibi sunt due mete, quarum una diuidit a terra Ecclesie Zocol et alia ab Edeuch; deinde uadit in uirgulto ubi sunt due mete; deinde uadit directe ad partem meridionalem et sunt due mete, quarum una diuidit a terra Ecclesie Zocol et alia ab Edeueh; ad partem meridionalem sunt ibi due mete; deinde uadit uersus meridiem in uno monticulo ubi sunt due mete, quarum una diuidit a terra Ecclesie Zocol et alia ab Edeuch; et ibi finiuntur mete Ecclesie Zocol, sed fiet conmetanea terre Edeuch et Thome de Gueth; et inde egreditur uersus partem occidentalem et perneniet ad frontem unius colliculi; et ibi terminantur mete Thome de Gueth, et currit circa metam de uilla Dolan similiter ad partem occidentalem; deinde descendit de monticulo transit quamdam viam, vadit ad unam uallem et de valle ascendit ad montem, ibi sunt due mete, quarum una diuidit a uilla Dolan, et alia ab Edeuch; deinde uadit in eodem colliculo uersus partem occidentalem, et ibi sunt due mete, quarum una diuidit a uilla Dolan et alia ab Eedeuch; deinde declinat uersus partem septemtrionalem inter duas uias, quarum una ueniet a parte uille Dolan, de una ualle, ubi sunt due mete, quarum una diuidit a Dolan, et alia ab Edeuch; inde egreditur ad occidentem in eodem monticulo, ubi sunt due mete; deinde uadit iterato ad primas tres metas, et ibi terminantur mete ipsius terre Puch. In cuius rei memoriam ad instanciam predictorum presentes concessimus pendentis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri magistri Herrici Lectoris Ecclesie nostre. Anno Domini Mş.CCCş. Venerabili viro domino Dominico Preposito, magistro Johanne Cantore, magistro Chepano Custode, discretis viris magistro Olyuerio Vaciensi, Nicolao Chengradiensi, item alio Nicolao Pestiensi, Augustino de Ziguetfeu, Guebulino de Zolnuc Archidiaconis 256existentibus; et alijs diseretis et honestis viris Canonicis Ecclesie nostre in Ecclesia Beate Virginis Deo deuote famulantibus.

Jegyzet. Közepett két helyen lyukas bőrhártyára írott metszett levél, melynek alúl fölhajtott hasadékai vörös és zöld sodrott selyemről függő pecséte monorú és az itt kiadott 1268.-ival ugyanaz. A kékkői levéltárban: AL. 19. Érdy.