Egregio, Magnifico ac potenti viro domino Michaeli Mauroceno Comiti Jadrensi Petrus de Bonzano de Tarvisio se ipsum et prosperos ad vota successus. Noveritis, quod ego fui apud Illustrem dominum Regem Ungarie, qui sua gracia me libenti animo vidit, et mittit pecuniam ad Curiam Archiepiscopatus Strigoniensis pro domino fratre Antonio, et promittit mihi, quod in festo Beati Martini mittet quaterna millia librarum denariorum pro facto de Brondolo, et credo, quod omnino mittet; et ego dixi pericula et damna, que domino Duci evenire poterant, si non mitteret, ita, quod omnino mittet; et si factum domini fratris Antonii non posset expediri, imposuit mihi, quod de denariis, quos mittit ad Curiam, solvam dictos denarios. Dominus Rex sanus erat, et bene sciebat adventum nepotis Regis Caroli, et de eo non 261curabat. Filii Henrici venerunt (ad Regem?), et filius vester (cum illis); Turchus accipit filiam Henrici Bani in ux orem, que pulcra est, et quam vidi; et me ibi existente omnia concordata erant. Mattheus de (Trenchinio) ad mandata Regis, et alii multi Barones, qui ei fuerant rebelles et infideles, Episcopi omnes et Archiepiscopus Colocensis sunt cum domino Rege, et multi ex eis erant in Curia (Regis, dum) ab eo recessi. Ego vado ad Curiam, quam cicius possum; faciatis, quod concordia firmetur cum aliis de Brundulo. Rex Alamanie circa festum Beati Michaelis erat (Vienue; et promisit, quod suo) auxilio omnes Barones infideles et inobedientes domino Regi Hungarie aut vi aut amore ad ejus obedienciam reducet. Et in estate futura intendit descendere in (Hungariam contra illos, qui) non sunt de partibus illis. Magna guerra est inter dominum Patriarcham Aquilegiensem et dominum Gerardum de Camino; et dominus Gerardus de Castellis est cum magna (potencia in agro) Veronensi cum domino Patriarca, et multa castra de districtu rebellaverunt domino Gerardo de Camino. Datum Veneciis die XVIII. Septembris (1300).
(A „Copia de Commemoriali” czímű velenczei államkönyv I. kötetéből. 53. fol. v.)