Illustri domino et Excelso Principi domino Andree Dei gracia Regi Hungarie Petrus de Bonzano de Tarvisio, in Romana Curia ejus devotus procurator et serviens, se ipsum ad pedes. Noscat Vestra Excellencia per presentes, die lune tercio mensis presentis veni ad Curiam Romanam cum omnibus, que mihi dedistis; et dominus Papa die Dominica sequenti veniens de Anagnia intravit urbem. Et aurum, quod mihi dedistis, vendidi Florencie, quatuor millibur et quingentis florenis auri, quos omnes deposui Florencie penes illos de societate de Mozis de Florencia, que est una de melioribus, dicioribus et fidelibus societatibus (Florencie) et Romane provincie. Dominus Petrus Contareno nondum Romam venit, et non possum (adhuc) certum promittere, aggredi negocium domini Episcopi (Antonii), sicut expediret; sed spero, quod cito a domino Papa negocium vestrum et domini Episcopi feliciter expedietur; et cito per Brunadasium et Manfredinum clarius Majestati Vestre scribam. Et si (adveniret) dominus Petrus, jam scirem (eum informare) de negocio. Sciatis pro certo, quod nepos Regis Caruli contra consilium et voluntatem domini Pape et Cardinalium am icorum suorum missus fuit per dominum Regem ad partes illas, et quod dominus Papa (ei non dedit) aliquod auxilium; et omnes de Curia reputant stulticiam, quod dictus Rex misit eum illuc, et male succedet in Sicilia; et cotidie expectatur in Curia, quia venit ad dominum Papam pro (implorando auxilio. Interea procedatis) cum filiis Henrici Bani, et cum aliis vestris Baronibus, cum quibuspotestis, quia de facili pete stis habere puerum in manibus vestris, si vultis. Et ego dixi pluribus Cardinalibus, quod aud(iverim a Majestate) vestra; quod si haberetis puerum in manibus vestris, quod mitteretis eum ad dominum Papam, et multum eis placuit. Dominus Episcopus nihil habet, 263ego dedi ei quadraginta marchas secundum quod michi mandastis. (Secus non) dabo ei unicum denarium, nisi mandaretis; et adhuc est debitis obligatus in tercentis florenis auri. Pecunia vestra est bene salva, et ultra vestrum mandatum non expendetur. (Si rescivero), cito rescribam Majestati Vestre meliora. Dominus conservet vos sanum, hilarem et jocundum per tempora longiora. Date Rome XXV. Octobris (1300.)
(A „Copia de Commemoriali” I. kötetéből fol. 54.)