Nos B. Dei gracia Rex Hungarie tenore presencium declaramus uniuersis, quod constitutus coram nobis Magister Corradus filius St. peciit a nobis, quod duas villas Monasterij Sancti Jacobi de Lyben, Reugen et Sassun uocatas, per dominum Regem Emericum felicis memorie Alexandro fratri Poch Palatini et Comitis Musuniensis pro suorum seruiciorum oportunis temporibus fideliter et laudabiliter impensorum (exigencia) collatas, e quibus duabus villis scilicet villam Reugen uocatam, qua superius villam Baan, que est eiusdem Monasterij, adiacere dinoscitur, ab eodem Monasterio uocitatam, eiusdemque Monasterij vicijs non exigentibus, nec merentibus, auferendo, Castro Musuniensi locatam; et alteram villam Sassun uocatam, qua adiacet secus fluuium Saar, Comiti Valentino filio Cequen, pro diuersis Regni status mobilibus similiter auferri feceramus, redderemus; super quibus scilicet villis priuilegium domini nostri patris-karissimi, Regis Andree inclite recordacionis, nobis exhybuit. Vbi vidimus contineri, prenominatas villas Reugen et Sassun vocatas Alexandro fratri Poth Palatini per dominum Emericum Regem esse collatas et donatas, omnino metarum terrearum ordine et distinc u. Nos igitur, qui nulli deesse uolumus, sed in sua iusticia cunctis desideramus inesse, ut debemus et tenemur; predictam villam Reugen cum suis pertinencijs a Castro Musuniensi; ac villam Sassun cum omnibus vtilitatibus eius, auferendo a Comite Valentino filio Cequen, pro iusticia pocius ac meritis Beati Jacobi Apostoli, ac circumspecta fideliorum seruiciorum Magistri Corradi filij St. temporibus oportunis nobis exhibitorum, iuxta continenciam priuilegiorum domini nostri et patris karissimi, ipsi Monasterio reddidimus et restitui fecimus, iure perpetuo inreuocabiliter et immobiliter possidendas; priuilegia uero uel litteras, siue Comes Valentinus filius Cequeni, siue Castrum Musuniense, si quas haberet confectas super terris siue villis prenotatis, et ubicunque deberent exhiberi, sint irrite et inanes, ac vigore careant firmitatis. Datum in Zowlum feria quarta post festum Sancti Jacobi.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a hátul oda nyomott királyi pecsét elveszett, a mélt. báró Révay család levéltárában.)