Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri ... Episcopo Quinque-Ecclesiensi, dilectis filiis Abbati ... Waradiensi Quinqueecclesiensis Diocesis, et ... Preposito Wesprimiensi salutem et Apostolicam benedictionem. Alexander et Johannes Canonici Waradiensis Ecclesie suo et maioris ac sanioris partis Capituli nomine, ut dicebant, in nostra proposuere presentia constituti, quod cum ipsa Ecclesia pastoris solatio destituta, iidem Magistrum Primogenitum Subdiaconum nostrum elegissent sibi canonice in pastorem, quidam de Capitulo post electionem ipsam B. Lectorem Srigoniensem excommunicatum et alias ad Episcopale onus indignum, eligere presumpserunt, idemque electione sua per quasdam litteras surrepticias confectas nomine Capituli per venerabilem fratrem nostrum ... Colocensem Archiepiscopum loci Metropolitanum perperam confirmata, in eandem Ecclesiam per laicalem potentiam faciens se intrudi, et amministrationi eius se ingerens impudenter, temere impedivit, ne dictus Magister ab eodem Archiepiscopo confirmationis gratiam obtineret; propter quod iidem Canonici ad nostram duxerunt audientiam appellandum; quorum appellatione contempta, quia intruso ipsi nolebant intendere, sicut etiam nec debebant, fuerunt bonis omnibus spoliati; unde dilectis filiis ... Abbati Sancti Gothardi et coniudicibus suis negotium ipsum a nobis obtinuere committi. Qui cum ad confirmationem electionis ipsius intenderent, prout acceperant in mandatis, in omnes, qui se opponerent, excommunicationis sententiam, sicut dicitur, promulgando, ex parte ipsius B. ad nostram fuit audientiam appellatum. Predicti vero iudices eius appellationem reputantes frivolam, et quicquid de ipso factum fuerat, irritantes, electionem de supradicto Magistro factum sententialiter confirmarunt. Procuratoribus igitur eiusdem B. apud Sedem Apostolicam constitutis, et appellationem, ut dicebant, prosequentibus interiectam, iamdictus Subdiaconus coram dilecto filio nostro R. Sancte Marie in Cosmedin Diacono Cardinali, quem sibi et eisdem procuratoribus auditorem concessimus, excipiendo proposuit, quod B. et procuratores iamdicti tam ab eisdem iudicibus et subdelegatis ipsorum, quam pro eo, quod verberaverunt et vulneraverunt ac incarceraverunt quosdam clericos, vinculo erant excommunicationis astricti, asserens nichilominus se per eundem B. ac complices suos possessione Episcopatus Waradiensis, in quam a iudicibus ipsis per procuratores suos inductus fuerat, spoliatum. Adiecit insuper, quod cum dicti procuratores nuper apud Anconam tracti ad iudicium coram ... Vicario venerabilis fratris nostri ... Anconitani Episcopi super eo, quod se dicebat quibusdam rebus spoliatum ab ipsis, se contumaciter absentassent, idem Vicarius tulit excommunicationis sententiam in eosdem. Cumque receptis super huiusmodi exceptionibus quibusdam testibus, attestationibus publicatis et instrumentis exhibitis, post concertationem diutinam pars adversa se obtulit probaturam, quod iidem testes erant infames, ac per hoc debeat eorum testimonium non valere, instrumenta contra se producta multipliciter impuguando: ne per circuitus varios et anfractus principale negotium in gravem lesionem eiusdem Ecclesie contingeret retardari, illud venerabili fratri nostro ... Episcopo Penestrino, tunc Apostolice Sedis Legato, sub hac forma duximus committendum, ut memorato Magistro et electoribus suis ad suam presentiam evocatis, ac testibus, quos vellet producere, a karissimo in Christo filio nostro ... Illustri Regi Ungarie per totum Regnum suum securitate ante omnia impetrata, dictis quoque A. J. M. et V. et aliis electoribus ipsius P. negotium electionis prosequentibus mediante iustitia restitutis provideret, eis nichilominus de communibus eiusdem Ecclesie proventibus in moderatis expensis, si constaret, eos esse Canonicos Ecclesie memorate, ac predictis processibus et appellationibus interpositis intellectis, audiret causam et appellatione remota fine debito terminaret, ipsam sufficienter instructam, si difficultas aliqua forsitan appareret, propter quam causam terminare non posset, ad examen Apostolicum transmissurus: proviso ne sub dubio litis eventu Waradiensis Ecclesia dilapidationis dispendium pateretur. Prefatus quidem Episcopus tum per se, tum per quosdem alios, prout potuit, in mandati nostri executione processit; quorum processu ad Apostolicam Sedem transmisso, eidem Subdiacono pro se et quibusdam electoribus suis, et procuratori partis adverse in nostra presentia constitutis, nos dilectum filium nostrum T. tituli Sancte Sabine Presbiterum et E. Sanctorum Cosme et Damiani Diaconum Cardinales concessimus auditores. Coram quibus dum esset diutius disputatum, tandem in hoc resedit negotium, quod eodem Subdiacono quandam scripturam, quam dicebat contigere sententiam pro se latam, ad probationem intentionis sue contra partem alteram exhibente, idem procurator non criminaliter, sed civiliter in modum exceptionis duntaxat, ipsam asseruit esse falsam, negans vera esse, que continebantur in ipsa. Nos igitur scripturam eandem vobis sub bulla nostra transmittentes inclusam, mandamus, quatenus adhibita publica persona, si potest, aut duobus viris idoneis, qui fideliter universa iudicii acta conscribant iuxta formam Concilii Generalis, de veritate ac falsitate scripture premisse, vel contentorum in ea, tam per priores iudices et scriptores eorum ac testes, quorum nomina in scriptura continentur eadem, et alios, quam per probationes alias, quas utralibet partium duxerit producendas, sollicite cognoscentes, ac recipientes testes, quos idem P. super spoliatione predicta produxerit coram vobis, que inveneritis, ad nos cum actis prioris iudicii sub sigillis vestris et documentis autenticis fideliter remittatis, prefixo partibus termino peremptorio competenti, quo per se aut procuratores idoneos compareant coram nobis, iustam auctore Domino sententiam recepture. Ceterum si alterutram partium contumaciter abesse contigerit, vos nichilominus in ipso negotio secundum formam vobis traditam procedatis, processuri ante omnia in securitate prestanda dictis P. et prosecutoribus electionis eiusdem, et restitutione debita subtractorum, ac solutione expensarum faciendis secundum taxationem predicti Episcopi Penestrini factam in Ungaria, et apud Sedem Apostolicam approbatam, proviso, ne sub dubio litis eventu eadem Ecclesia bonorum suorum sustineat lesionem, et si eundem B. inveneritis de dilapidatione certa ratione suspectum, ipsum ab amministratione temporalium suspendatis, contradictores, si qui fuerint, vel rebelles, per censuram ecclesiasticam sub Apostolica obedientia compescendo. Quod si non omnes, tu, frater Episcope, cum eorum altero etc. Datum Reate VIII. kalendas Septembris (Pontificatus nostri) anno decimo.
(Theiner id. m. I. köt. 148. l. Ezen pápai brevének kivonatát közli Fejér Cod. Dipl. IV. k. 1. r. 38. l.)