Capitulum Uvesprimiensis Ecclesie vniuersis litteras presentes inspecturis salutem in Domino Jesu Christo. In nostra constitutus presencia Gogan, Johannis filius de villa Ola, et cognatus eius Jula, Bulchv filius de villa Zebuchka, proposuerunt, quod ipsi voluntarie et nulla choaccione mediante, terram quandam Lynduam nomine, cum quatuor vineis, nemoribus, chybrijs a singulis uineis in terra sitis eadem de patrie consuetudine annuatim persoluendis, et eius omnibus pertinencijs, quorum omnium tres partes ad dictum Gogan, quarta ad Julam pertinebat, Hoholt Comiti pro centum et vndecim marcis de argento vendiderunt, et ipsam in nostra presencia totaliter pecuniam receperunt; si uero aliquis de cognacione eorum, uel alius quispiam dictum Hoholt Comitem uel eius heredes super illa vendicione presumpmeret infestare, sepedicti Gogan et Jula, et heredes eorum, ipsum defendere tenerentur. Mete autem, quibus terra circumscribitur supradicta, sunt iste: In nemore iuxta villam Palana incipit ab illo protensa nemore, per quandam viam ad ylicem unam; ab ylice per quendam montem et uineam ad quercum; a quercu vero descendens ad dumeta super aquam Dobonuch; et illinc iuxta aquam illam ad duas ylices in magna valle, ubi est meta; ab illa meta ad montem regis; ab illo monte ad metam terre Hoholt Comitis proprie; ab illa meta ad aliam sub piro inter vineas; ab illo pyro ad aquam Lyndua; a Lyndua ad terram filiorum Wolkoslov; deinde transit ad quendam fontem nomine Stoyzloyka, et ibi terminatur. Ne igitur super vendicione pretaxata inter partes iam dictas uel earum heredes valeat in futuro questio suboriri, ad instanciam partis utriusque preseus conscribi dignum duximus priuilegium nostri roboratum sigilli munimine, in dicte vendicionis testimonium et munimen. Datum Vvesprimij per manus Magistri Johannis Lectoris nostri, anno gracie Mş CCş XXXş VIş. Reuerendo domino et patre nostro Bartholomeo Episcopo, Cazmero Preposito, Johanne Cantore, Mathia Cusode existentibus.
A B C D
(Az eredeti bőrhártyán pecsét nélkül a budai k. kamarai levéltárban.)