Robertus Dei gracia Strigoniensis Archiepiscopus, Sebes Comes Nitriensis, Andreas Ruphus, Zobozlaus, Micche, Zochyt Comites, et alij coniudices eorumdem, a domino Bela illustri Rege Hungarie ad revocandas perpetuitates iu Strigoniensi Diocessi constituti, vniversis Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in Domino Jesu Christo. Vniversitatj vestre tenore presencium volumus fierj manifestum, quod fratres Strigoniensis Capituli ad nostram accedentes presenciam, conqnesti sunt nobis de agasonibus domini Regis de uilla Louaz, dicentes, quod iidem agasones destructis metis antiquis, terram ad quatuor aratra de terra Ass Eeclesie Strigoniensis, contra Deum et iustitiam abstulerunt. Nos igitur iuxta mandatum domini Regis nobis iniunctum, sicut decebat, a nostris coniudicibus et a vicinis et conterminis dicte terre super hoc inquisita diligencius veritate; quia constitit nobis per eosdem coniudices nostros et vicinos et conterminos predicte terre, ipsam terram esse et fuisse terram Strigoniensis Ecclesie ab antiquo; per Alexandrum Comitem, unum ex nobis, metas nouas, quas agasones antedicti contra iusticiam erexerant, destruj fecimus, et secundunt metas ueteres per eundem Comitem limitarj prenominatam terram et assignari et restituj Ecclesie antedicte. In cuius rei testimonium presentes dedimus litteras nostrorum sigillorum munimine roboratas. Actum anno ab Incarnacione Domini Mş CCş XXXş sexto, mense Junio.
(Az eredeti után Kanuz Nándor, Magyar Sion II. köt. 434. l.)