Johannes Posoniensis Prepositus totumque eiusdem loci Capitulum omnibus presentem paginam intuentibus salutem in Domino. Vniuersitati vestre harum serie innotescat litterarum, quod cum diutina controuersia tempore Illustris Bele Regis, Andree Regis filij, in audiencia Andree Posoniensis Comitis filii Seraphini, vice Regis qualitates terrarum in Comitatu Posoniensi constitutarum iudicantis, inter villanos de Monar, videlicet Sena, Gyr, Bon, Chama, Chepan, Chakan et alios ex una parte, et Monch Decanum suosque fratres, videlicet Hyze et Gregorium ex alia parte, super quodam predio Monar nomine, quod idem Monch et fratres sui predictorum villanorum terris contiguum, antiquitus et iure hereditario possederant, grauius uerteretur; multis hinc inde deductis racionibus, dictante demum sentencia idem Andreas Comes constituit, quod Manch (így), suique fratres ius hereditarium, quod se in terra, de qua lis agebatur, habere proponebant, circumsedentibus et honestis comprobarent testibus. Productis igitur multis ac ydoneis testibus castri jobagionibus, videlicet Kotov, Geel, Fyle, Bodo, Bochk, Cosma et aliis quam pluribus, tam jobagionibus castri, quam aliis nobilibus, coacti sunt a iudice Sebus Comitem et Buken propter maiorem negocii euidenciam in testimonium producere. Sed cum Sebus Comes Regis et Regni negociis detineretur, tempore iuramenti fratrem suum Buken Comitem destinauit. Qui cum in nostro monasterio paratus esset iurare, sepedicti castrenses perpendentes, se ordine iudiciario condempnari, personis ydoneis interpositis ad hanc composicionem deuenerunt, quod terram, quam a Monch Decano suisque fratribus iniuste repetebant, libere atque pacifice permiserunt possidere. Ita tamen, quod medietatem iudicii iudicem contingentis Monch cum suis fratribus solueret, residua uero medietas sepedictis castrensibus cederet persoluenda. Incipit autem terre illius meta ab oriente, et metatur cum castrensibus predictis; in plaga uero meridionali metatur cum villa Buken Comitis, que Checlez uocatur; in occidente uero cum villa vduornicorum, et a septemtrione metata est cum terra Sebus Comitis. Hiis itaque omnibus ordine, quo diximus, peractis, Comes Andreas hominem suum Stephanum, quem cause pristaldum prefecerat una cum partibus utrisque ad nostram et fratrum Posonii presenciam direxit, attente postulans, ut rei geste, ne tractu temporis cuiuspiam calumpnia infirmaret, sigilli nostri apponeremus munimentum. Vnde nos ad eius et parcium iustarum precum instanciam, sane quia eiusdem Comitis sigillum litteris appensum sumus intuiti, litteras has sigillorum nostrorum robore communiuimus. Anno verbi incarnati Mş CCş XXXş sexto.
(Roland nádor és Vincze nyitrai püspöknek, mint kiküldött biráknak 1255-ki jóváhagyó itéletéből mint alább.)