Bela Dei gracia Rex Hungarie vniuersis presentem paginam inspecturis salutem in uero salutari. Que Ecclesiarum uel ecclesiasticorum uirorum vsibus per fidelium donacionem offeruntur, in ius non tam humanum, quam Diuinum cedere dinoscuntur, quia in eorum collacione non fauor humanus, uel rei transitorie, sed eterne remuneracionis premium expectatur. Vnde tanto firmius et inreuocabilius robur optinent, quanto his cui pro cuius remedio conferuntur, durabiliora, ymmo sunt perpetuo duratura. Cum igitur omnis potestas sit a Deo, Reges et Principes ecclesiasticis utilitatibus summo opere debent diligenter intendere, vt caduca transmutent sempiternis, et de mammona iniquitatis amicos facientes, cum defecerint, in eterna tabernacula recipi mereantur. Hac nimirum consideracione prouocati Conuentum monachorum Cystercyensis Ordinis de monasterio Triumpontium de Campanya in Hungariam transmitti peciimus, quibus locum, qui Vkurd wlgariter appellatur, ad monasterii edificacionem deputauimus, et ne eos, qui in eodem loco Deo in religionis habitu famulantur, propter defectum temporalium, sine quibus in hoc mortali corpore constituti non possunt sustentari, detrimentum pati contingeret, quasdam possessiones eidem Ecclesie contulimus perpetuo possidendas. In Comitatu Syrimensi de possessionibus hereditariis quondam Petri filij Gurwey, que sua infidelitate exigente, quia crimen lese Maiestatis matrem nostram occidendo commiserat, ad manus Regias fuerunt deuolute; inprimis ipsum locum, vbi monasterium est constructum, qui antea Vkurd, sed modo Belefons appellatur, cum omnibus suis pertinenciis, scilicet vineis, silvis, agris et pratis, et terris arabilibus, cum parte Danubii fluentis super terram illam, et cum viginti quinque villis sub vna meta existentibus, quarum nomina sunt hec: villa Comonch, villa Chuda, villa Achad, villa Theutonicorum, villa Bratach, villa Ineud, villa Lazar, villa Vkurd, due ville Monorous, villa Lesemer, villa Luaz, villa Cherwet, villa Erdeol, villa Warolea, et villa Furny cum insula, villa Perben cum piscina bona, et viginti duabus mansionibus servorum piscatorum, villa Scepfolu, villa Oziun, villa Haranch, villa Pokoy, villa Bratycha, villa Comolous, villa Stenc, villa Oyfolu. Licet enim pro remedio anime karissime matris nostreomnes possessiones prefati Petri, cuius detestabili crimine fuerat interfecta, Dei Ecclesiis conferri ydoneum extitisset racionabiliter, has tamen in perpetuam elemosinam pro redemptione peccatorum anime tam ipsius, quam nostre, dedimus Ecclesie supradicte. Contulimus eciam in Sirmia terram Narad cum omnibus prouentibus, videlicet siluis, et terris cultis, et incultis, aquis, et pratis. Dedimus eciam eidem in Petend octo mansiones seruorum vinitorum cum terris suis, et quinque vineas super terra Nycolay filii Teodori, quas iidem vinitores tenentur colere, et vindemiare annuatim ad integrum in propriis sumptibus, et vinum earundem vinearum portare ad claustrum tali modo, quod vinum purum, quod pedibus bene exprimi potest, recipiat Ecclesia, et quod in torculari torquebitur, habeant ijdem vinitores. Contulimus eciam eidem Ecclesie in Sirmia vineam, quam emimus propria pecunia de Mychaele officiali Botez, que vinea in terra Abbatis de Dombo sita est. Cybriones vero de eadem vinea provenientes, quia non ad Abbatem, sed ad Regiam Maiestatem pertinebant, concessimus, ut nemini soluere teneatur. Item contulimus eidem Ecclesie vltra Danubium possessionem, que vocatur Peturwarad, et Regale palacium ibidem constitutum cum omnibus pertinenciis suis, scilicet silvis, aquis, piscinis et insulis, terris cultis et incultis, cum tribus villis, quarum due vocantur Zoyl, et tercia Bywolon, ipsas eciam cum terris eis appendentibus, que de possessionibus fuerant Petri de prenotato crimine condemnati. Preter villam vdwornicorum, qui ultra fossatum commorantur, et inter villam ipsorum et Abbatis est constructa ecclesia Sancti Petri. Contulimus eciam terram Chemey eidem Ecclesie, quam propria pecunia emimus ab Andrea filio Mychaelis. Item contulimus eidem Ecclesie villam Bata, que fuit Mychaelis filii Opudini pro eo, quod serviens Abbatis est ibidem interfectus, et postmodum de infidelitate eorum Regni Magnatibus est conuictus, cum omni terra ad ipsum pertinente. Contulimus eciam eidem Ecclesie villam, que vocatur Sawar, a castro Bachyensi exemptam, cum terra sibi appendente in silvis, et in pratis, et in terris cultis et incultis, et triginta mansionibus aratorum, quibus Ecclesia Belefontis modum seruiendi ordinauit in hunc modum: quod liberi sint a servicio aratri, sed quelibet mansio tenetur annuatim solvere Ecclesie vnum fertonem, et quadraginta acones de annona non propria, sed Abbatis et ad monasterium deportare, et tenentur gallinam unam dare singule mansiones. Item contulimus eidem Ecclesie tres villas in Comitatu Bachyensi constitutas, sed ad castrum Budruginense pertinentes, que propter locorum distanciam eidem quasi inutiles habebantur; quarum una vocatur Oronati, alia Coochka, tercia Pyros cum omnibus terris earum, quarum habitatores ab Ecclesie subieccione non possunt recedere, nec Ecclesia valet eos vltra consuetum debitum aggrauare, omni autem anno, quelibet mansio tenetur dare octo acones puri frumenti, et quilibet aco continet quinque cubulos Syrmienses, dummodo fames valida non contingat; insuper et vnam gallinam, et vnam scutellam, et duos denarios; et hec omnia tenentur portare in Warod in clycium Ecclesie, sed non tenentur transire Danubium. Item contulimus eidem Ecclesie villam, que vocatur Borica, que fuit Dyonisij Comitis Palatini, qui de Regni dilapidacione, et infidelitate euidenter est conuictus, cum terris, aquis, pratis, piscinis et insulis ad eandem villam pertinentibus. Contulimus insuper eidem Ecclesie de consensu venerabilis patris Roberti Strigoniensis Archiepiscopi plebanias vtriusque Pesth, cum patronatibus, et omnibus prouentibus in decimis maioribus, et minutis, et capellis. Item contulimus eidem Ecclesie quinque tymynos salium soluendos in Scegued annuatim ad usum fratrum, qui in eodem monasterio commorantur. Porro omnes possessiones prenotatas contulimus eidem Ecclesie tali libertate: ut populi eas inhabitantes, uel qui in posterum inhabitare uoluerint, liberi sint ab omni tributo, et exaccione in toto Regno Hungarie, nec audeant ibi monetarii, uel collectores descendere, sed ad forum ipsorum, sicut ad alia fora uenire valeant, et suum officium modo debito exercere. Verum si collectam Rex in Regno indixerit, sive pro redempcione monete, que recepta non fuerit, siue lucrum camere, vel quocunqne alio nomine censeatur, jobagiones predicte Ecclesie a Regali collecta penitus sint liberi et immunes, sed medietas illius quantitatis, que ab aliis recepta fuerit, a jobagionibus Ecclesie Abbati persolvatur, medietas uero eisdem jobagionibus remittatur. Omnes autem causas inter jobagiones Ecclesie emergentes Curialis Comes ipsius iudicet, et decidat; nisi forte pena sanguinis, vel suspensionis debeat exerceri, quia tunc exequucio sentencie ad Comitem Parrochyanum pertinebit. Si uero aliqui de eodem Comitatu, in quo populus Ecclesie permanet, cum eisdem coram Comite in causis, que ad Comitis cognicionem pertinent, agere uoluerint, Comes, uel qui eius vices gesserit, una cum Comite Curiali Ecclesie iudicare teneatur. In negocijs uero Monasterii Palatinum, vel Judicem Regalis Curie, quem Abbas maluerit, ad eius peticionem Rex assignet, et nullus alius audeat iudicare. Si quis autem cum Abbate, vel super aliqua causa, que ipsum monasterium contingit, agere voluerit, coram altero solummodo judicum prenotatorum, quem Abbas elegerit, agendi habeat facultatem. Porro fratres eiusdem Ecclesie per totam Huugariam libere, et absque tributo possint vendere et emere, et transire vbicunque voluerint. Verum omnes cybriones, qui in terra Narad, uel in omnibus aliis terris, et vineis eidem Abbati collatis Regi uel Comiti debebantur, contulimus eidem Ecclesie tam de vineis propriis, quam eciam alienis in terris ipsorum constitutis, ita, quod de singulis cybrionibus dimidius ferto persolvatur. Volumus eciam et statuimus, quod sepedictum monasterium Belefontis quoad ius patronatus immediate ad Regem pertineat, qui pro tempore fuerit Diuina gracia constitutus. Vt igitur hec nostre donacionis pagina inuiolabiliter in posterum perseueret, eam duplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum in Sebus anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo tricesimo septimo, octauo kalendas Julii, Regni autem nostri anno secundo.
(V. István királynak 1279-ki megerősítő okmányából, melynek a Kw-i káptalan által 1385. készült átirata eredetiben a budai k. kamarai levéltárban. V. ö. Fejér Cod. Dipl. IV. köt. 1. r. 68. l.)