In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Vnitatis. Bela Dei gracia Hungarie, Croachie, Dalmacie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerie, Cumanieque Rex in perpetuum. Urias Abbas Monasterij Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie a nobis deuote peciit instanter, ut priuilegia, que pro immunitatibas et libertatibus predicti Monasterij a Sede Apostolica habuit, transscribi faceremus, et eorum exemplaria nostri sigilli karactere muniremus. Quia cum frequenter ad diuersa trahantur iudicia, periculosum existeret propter uiarum discrimina et alia contingencia, in quibuscunque iudiciis principale priuilegium exhibere. Nos igitur ipsius iustis precibus grato concurrentes assensu, annotacionem domini Innocencij Pape tercij super priuilegio felicis recordacionis Sancti Regis Stephani, et sentenciam eiusdem domini I. Pape latam contra Episcopum Vesprimiensem pro decimis Simigiensis Comitatus, per fidelem Cancellarium nostrum Mathiam Prepositum Zagrabiensem inspici fecimus et rescribi, atque sigilli nostri munimine insigniri. Quorum tenor talis est:
Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei stb. (következik III. Incze pápának 1215-ki bullája, mint a jelen gyűjtemény I. kötetében 228. sz. a.)
(Eredetie a pannonhalmi főapátságnak levéltárában.)