Bela Dei gracia Rex Hungarie omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in uero salutari. Ad noticiam vniuersorum, tam modernorum, quam futurorum, harum serie uolumus peruenire, quod cum Diuina fauente gracia per successionem paternam Regni regimine ad nos deuoluto, superfluas et illicitas donaciones perpetuitatum reuocaremus; quia Ecclesiam Strigoniensem in omnibus, in quibus possumus, diligere intendimus, duas terras Castri nomine Sag et Ebed, quas pie memorie Andreas Rex, pater noster, antea prefate Ecclesie contulerat, nos cognita quantitate et qualitate illarum; per Lucam Comitem de Hunth, fidelem nostrum, terram Sag, ad Castrum Hunth pertinentem, que potest sufficere usui duorum aratrorum et dimidij, et locum molendini super aquam Ipul et fenetum; terram uero Ebed ad Castrum Golguoch pertinentem, ad octo aratra sufficientem, et fenetum in septuaginta iugeribus, et piscinam cum loco piscature, quod uulgo tona dicitur, et insulam communem cum aliis multis, ubi sunt virgulta, et viginti septem piri silvestris arbores, ab illis Castris exemtas, eidem Ecclesie contulimus, iure perpetuo possidendas. Vt igitur huius nostre concessionis series salua et inconcassa permaneat; presentem paginam dupplicis sigilli nostri munimine duximus roborandam. Datum in Zoulom anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo tricesimo septimo, tercio decimo kalendas Decembris. Regni autem nostri anno tercio.
(Knauz Nándor, Magyar Sion II. köt. 435. l.)