024. Kálmán galicziai király és szlavoniai herczeg birtokcserét tevén Abraham comessel, ezt Pukur (Pakracz) birtokában megerősíti. 1237.

C. Dei gracia Rex et Dux tocius Sclauonie vniuersis presentes litteras inspecturis salutem in vero salutari. Nouerint vniuersi quibus scire expedierit, quod cum frater noster Bela Rex Illustrissimus Hungarie, et nos de communi consilio Regni vniuersas perpetuitates superflue et inutiliter factas reuocandas decreuissemus et reuocassemus ab omnibus; specialiter eciam ab Abraam Comite filio Marcelli Comitis terras suas, si que fuerant ultra Drauam, et nos recepimus, preter terram Pukur cum suis pertinencijs, quam sibi et per eum suis heredibus perpetuo statuimus possidendam, pro suis terris omnibus empticijs, que fuerant nobis necessarie, et quas idem Abraam Comes nobis de bona uoluntate sua pro bono gracie nostre possidendas reliquit. Et prima meta ipsius terre Pukur, sicut per hominem nostrum Fabianum percepimus, incipit super eundem fluuium Pukur, ubi est magna arbor de populo, que uulgo dicitur narpha, et ibi tenet metam cum Nadiha; et inde per uiam ascendit iuxta fluuium Iwana a parte orientis usque ad metam filiorum Bodur Comitis, et peruenit ad caput Mechynice minoris, et per eundem descendit usque ad terram filiorum Woycu, et ibi tenet metam cum eisdem; deinde exit de fluuio Mechynica, et descendit per riuulum Chrasnic, et peruenit ad terram Dobrosig; de inde tenet per siluam, per quandam uallem descendit ad fluuium Mechynica; de inde super eundem fluuium descendendo tenet metam cum Garyg, et peruenit ubi Kemenic pothoca descendit in Mechynica, et per eundem Kemenic ascendit usque ad caput, et ibi tenet metam cum Garyg; deinde tendit per riuulum Cuchenur, descendit in predictum fluuium Mechynica, et per Mechynica tendit ad fluuium Soplonica, et per Soplonica inferius tendit, ubi cadit Mogorove potoca in Soplonica, et ibi relinquendo Garyg, incipit tenere metam cum terra Gresenicha, et per Soplonica in magno spacio eundo uenit ad duas metas terreas in portu ipsius Soplonica, ubi sunt due arbores tul et nar, ibi exit ad partem meridionalem per siluam magnam et arbores cruce signatas, tendit ad fluuium Pukur, ubi Muncadburne uocatur; inde per eundem fluuium Pukur tendit superius, et tenet metam cum Petro de Welyca; de inde peruenit ad locum, ubi Pucruch cadit in Pukur; de inde tendit superius et tenet metam cum Abbate de Woyos supra fluuium Pucruch, et de fluuio Pucruch exit, et ascendit per fluuium Welyca pothoca, et ibi tenet metam cum Nadiha; de inde exeundo per Lyscovech pothoca ascendit et tenet metam cum Cruciferis, et ibi sunt mete circa arborem de piro; de inde ascendit per strata Colomani Regis, et peruenit ad metam Nadiba, et ibi separatur de strato supradicto; deinde per uallem descendit in predictum fluuium Pukur ad priorem metam, vnde erat incepta, ibique mete terre supradicte terminantur. Et ne super hoc processu temporis possit aliqua oriri dubietas, litteras nostras de consilio fratris nostri et iobagionum suorum, nec non et iobagionum nostrorum, qui tunc presentes erant, videlicet Opoy Bani, Nicolay Magistri Tauarnicorum, Ladislay Comitis de Sumug, et aliorum, sigilli nostri munimine roboratas dare concessimus. Datum per manus Magistri File Prepositi Zagrabiensis anno ab Incarnacione Domini Mş CCş XXXş VIJş.

(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)