027. A székesfehérvári káptalannak bizonyságlevele a Quer nemzetségbeliek és Izsák comes közti egyenetlenségek kiegyenlítése tárgyában. 1237.

A B C D E

Vniuersis in Christo renatis tam presentibus quam posteris presentem paginam inspecturis Albense Capitulum salutem in salutis auctore. Notum sit tam presentibus quam posteris presentem paginam inspecturis, nos litteras Chac Comitis Supruniensis sub hac forma recepisse.

Capitulo Albensis Ecclesie Chac Comes Supruniensis, inclitum et famulatum fidele. Ad nos Isac Comes et jobagiones Castri Supruniensis iverant pro facto terre Mihal, et cum ipsis Gug, nostrum filium miseramus, ut causam ipsius terre, sicut ante nos composita fuit, enarraret, quia sigillum nostrum penes nos non habuimus, et vos ei fidem non adhibuistis. Quare nunc factum ipsius terre in nostris litteris uestris propalamus universitatibus, quod jobagiones Castri Supruniensis, de genere Quer, qui sunt connati Paulj, ad Isac Comitem pro tribus partibus terre Mihal loqui in tenore litigij volebant, quorum jobagionum nomina hec sunt: S. Symeon et Dama, et filij Syxti, Mique et omnes generaciones Quer, et qui ipsos jobagiones in hac causa adiuvabant, eorum sororiarij, quorum nomina hec sunt: S. Endere et Valent, et filij Andree, S. Farcasius et Clementinus. Nunc autem omnium istorum voluntate et consensu ante responsum litigij, ante nos cum Isac Comite pro dicta terra convencionem fecerunt talem; quod Isac Comes dictis jobagionibus daret quinquaginta marcas, tali tamen pena, ut nullus istorum jobagionum, nec aliquis ipsorum postremorum, ne ullus penitus ipsam terram ab Isac Comite posset inquirere, nec a suo postremo usque mundi stabilitatem. Et Comes Isac summam dictam pecunie in nostro conspectu totani persolvit prenominatis jobagionibus. Item pro terra Kazmer, que terre Mihal uicinio adiacet iuxta se, et illam similiter jobagiones Castri Supruniensis inquirere volebant ab Isac Comite, S. Paulus filius Pheter cum suis fratribus, et filij Ombud, Jacobus et Ladizlaus, et Adrianus, et Ambrosius connatus ipsorum, et Endere de alia progenie, et Euze, et filij Andree, Farcasius et Clementinus, et tota gene racio ipsorum, et simili modo pro ipsa terra nominati jobagiones composicione facta ante nos Isac Comes eis pro terra Kazmer, que est ad octo aratra, quadraginta marcas persoluit; ita tamen, ut nullus ipsorum, nec postremorum eorundem nec aliquis ipsam terram ab Isac Comite posset inquirere, nec de suo postremo. Et quia stabilitudo memoriarum ad causarum fortitudinem uestris ad multorum recordacionem reservatur litteris; ob hoc petimus, ut istarum causarum conposicionum seriem uestris in perpetuam litteris confirmetis, ut non causa semel perfecta ad postremos relicta sepe possit ventilari.

Quam eciam conposicionem, sicut in predictis litteris est narratum, jobagiones Castri supradicti coram nostra presencia personaliter constituti sic esse ordinatam, uiua uoce retulerunt. Nos igitur tam ad instantem peticionem supradicti Chac Comitis, quam eciam jobagionum prenominatorum in perpetuam stabilitatem cause supradicte presentes litteras nostras sigillo nostro in perpetuum testimoniales concessimus roboratas. Datum anno gracie Mş CCş XXXş VIIş. Michaele Preposito, Martino Cantore, parvo Martino Custode, Silvestro Decano existentibus.

(Az eredeti után Nagy Imre, Hazai Okmánytár III. köt. 2. l.)