028. A székesfehérvári káptalannak bizonyságlevele, hogy Miklós, a Simon és Micud comesek és a huinári udvarnokok közt bizonyos szőlőkre vonatkozó egyenetlenségeket elintézett. 1237.

A B C D E

Capitulum Albensis Ecclesie omnibus presentes litteras inspecturis salutem in vero salutari. Cunctorum discrecioni duximus intimandum; quod Comes Nicolaus, frater venerabilis memorie Vgrini quondam Archiepiscopi Strigoniensis, et Simone et Micud Comitibus ex una parte; et vduornici de Huinar, qui se Fitam fratrem Scegene, et alter Tiranum filium Hante esse dixerunt, cum centurione suo nomine Homodoy ex altera; mediante pristaldo sex judicum domini Regis Bele, nomine Valentino, qui se filium Tumpa de uilla Torcha esse dixit, ad nostram accesserunt presenciam; et predicti Comites, Nicolaus scilicet, Simon et Micud, super altare Sancti Regis Stephani pro tribus vineis in dicta uilla Hvinar sitis, secundum quidem a dictis sex judicibus fuerat adiudicatum, contra nominatos vduornicos, qui ipsas vineas a Comite Nicolao requirebant, sacramentum prestiterunt; dicentes, quod idem Comes Nicolaus ipsas vineas ab eisdem vduornicis, videlicet prenominatis Scegene et Hanta, pro septem marcis argenti conparauerit. Ne igitur dicti vduornici, vel aliqui ab eisdem descendentes dictum Comitem Nicolaum, siue eiusdem successores amplius super tali facto audeant vel possint inpetere, prenarrate rei seriem litteris presentibus sigillo nostro munitis confirmauimus in perpetuum. Actum anno gracie Mş CCş XXXş septimo. Ecclesie nostre Michaele Preposito se ab amministracione suspenso; Martino Cantore, alio Martino Custode, Silvestro Decano existentibus.

(Az eredeti után Véghely Dezső, Hazai Okmánytár I. köt. 19. l.)