Bela Dei gracia Vngarie, Dalmacie, Chroacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex uniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in uero salutari. Ad uniuersorum tam modernorum quam posterorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod filij Yginig, Gregorius uidelicet et Enoc de Perekw accedentes ad nostram presenciam dixerunt, quod ipsi habueurunt terram in insula, quam pater noster Andreas Rex inclite recordacionis ab eis recepisset, et in concambium terre illius ipsis terram Castri Albensis nomine Perekw contulisset. Nos uero dilectum et fidelem nostrum Laurencium tunc temporis Comitem Albensem transmisimus ad inquirendam huius rei ueritatem, uidelicet si predicti Gregorius (et Enoc terra)m in insula hahuissent, et in concambium illius terre prenominatam terram castri Albensis eis contulisset. Dictus igitur - - - - ad nostram rediens presenciam, dixit, quod terra predictorum G. et E., quam habuerunt in insula, multo maior et amplior fuisset, quam illa, quam pater noster ipsis dederat, scilicet ad tria aratra et dimidium sufficientem. Vnde nos superius nominatam quantitatem terre Perekw, sicut nobis idem Laurencius Comes dixit, et eisdem instituit, sepedictis G. et E. contulimus perpetuo possidendam. Vt igitur hoc ratum et firmum habeatur in posterum, presentem paginam duplicis sigilli nostri munimine fecimus in perpetuum. Datum Bude anno gracie Mş CCş XXXş VIIJş., Vş nonas Maij, Regni nostri anno IIJş.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a király pecsétjének töredéke barna selyemzsinóron függ. A budai kir. kamarai levéltárban.)