Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei venerabilibus fratribus ... Archiepiscopis, Episcopis, et dilectis filiis Abbatibus, Prioribus et universis Ecclesiarum Prelatis et sacerdotibus, tam religiosis quam secularibus per Ungariam constitutus salutem et Apostolicam benedictionem. Et sibi karissimus in Christo filius noster ... Ungarie Rex Illustris meritum incomparabile comparat apud Deum, et nobis spiritualium prestat materiam gaudiorum; quia universa, que obtinet super terram, ab illo humiliter recognoscens, a quo sublimatus est Regia dignitate, ac ei tota se devotione substernens, qui exaltat humiles in salutem, ad obsequendum sibi contra impios, hereticos et scismaticos terre Assani, ipsumque Assanum scismaticum, nuper ad commonitionem nostram non solum sua devotus exposuit, sed etiam semetipsum, propter quod excellencie sue zelum dignis in Domino laudibus commendamus, ac prosequimur actionibus gratiarum. Ceterum, quia indignum esset, ut dum idem Rex militat Regi Regum aliquod Regni sui dispendium patiatur, in omnes, qui postquam se accinxerit ad prefatum negotium exequendum, quamdiu in prosecutione ipsius fuerit, Regnum ipsum invaserint vel contra eum diabolo conspiraverint instigante, excommunicationis sententiam promulgamus, quam per vos volumus et mandamus extunc solempniter publicari. Et quia in tanto negotio arduo utique et implicito tam nos quam ipse indigemus meritis et orationibus adiuvari, universitatem vestram rogamus, monemus et hortamur attente, ac per Apostolica vobis scripta mandamus, obsecrantes per viscera misericordie Dei nostri, in que visitavit nos oriens ex alto, quatenus eidem Regi in huiusmodi certamine laboranti caritatis vestre suffragium impendatis, et postquam idem Rex cum exercitu suo Assani terram intraverit facientes processionem solempnem qualibet sexta feria singulis septimanis, devotione sedula illum, qui ventis et mari imperat, suppliciter exoretis, ut per suam misericordiam infinitam super eundem Regem et suos illuminans vultum suum, ipsorum progressum dignetur misericorditer prosperare; ac singuli sacerdotes semel qualibet septimana pro felici statu exercitus munda conscientia et puris manibus offerant sacrificium Domino Deo nostro, et commissos sibi populos ad supplicandum Deo pro ipso exercitu crebris exhortationibus moneant efficaciter et inducant. Et ut fideles Christi fortius animentur ad prelium Domini preliandum, universis Archiepiscopis et Episcopis, qui intererunt exercitui supra dicto, concedimus, ut in solempnibus predicationibus suis moderatam aliquot dierum indulgentiam auctoritate nostra vere penitentibus et confessis, prout expedire viderint, largiantur. Datum Anagnie VI. idus Augusti (Pontificatus nostri) anno duodecimo.
(Theiner, Vetera Monumenta Historica Hungariam Sacram illustrantia I. köt. 164. l.)