042. A győri káptalannak bizonyságlevele, hogy az örsi nemesek Örsben lévő birtokukat az Osl nemzetségbelieknek eladták. 1238.

A B C D E

Vniuersis presens scriptum inspecturis Capitulum Geuriensis Ecclesie salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam volumus peruenire, quod accendentes ad nostram presenciam Osl Comes, Comes Nicholaus, Comes Geuriensis Herboth, et Johannes cum filiis Belud Comitis ex parte una, et Theodorius, Thomas, Thyuka de villa Vrs ex parte altera confessi sunt coram nobis, quod dicti Theodorius, Thomas et Thyuka vendidissent memoratis Osl, Comiti Nicholao, Comiti Herboth, et Johanni cum filiis Belud pro viginti et sex marcis iam ad plenum sibi persolutis, sicut dicebant, terram quandam ducenta et sexaginta iugera continentem, quam in territorio prenominate ville Vrs tanquam suam (habebant), in pace et absque ulla calumpnia perpetuo possidendam. In cuius rei testimonium nos ad peticionem utriusque partis concessimus presentes litteras sigillo Capituli nostri roboratas. Anno Domini Mş CCş XXXş octavo.

(Az eredeti után Nagy Imre, Hazai Okmánytár I. köt. 20. l.)