Bela Dei gracie Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in eo, qui est salus omnium in se credencium. Etsi uirtus quelibet suo non debeat premio defraudari; fidelitas tamen eo habundancius est attollenda premiisque temporalibus propensius compensanda, quanto ipsa ceteras uirtutes politicas antecedit, licet omnem temporalem affluenciam non inmerito transcendat. Hinc est, quod ad uniuersorum noticiam presencium ac posterorum harum tenore uolumus peruenire, quod cum fidelis noster Chertu a primeuis puericie nostre et sue temporibus constanter nobis adherens indesinenter et indefesse utiliter ac fideliter, in Regno et extra Regnum, maxime cum tempore Ducatus nostri in Teothonia exularemus, commendabiliter seruierit, exilium pro patria, labores pro quiete, angustias et persecuciones pro prosperitate propter fidelitatem nobis exhibendam gratanter amplectendo, et immobiliter tolerando; nolentes tante fidelitatis prerogatiuam inremuneratam relinquere; ne ceteros ab accione probitatum abstraheremus, si fidelium meritorum premio apud nos non florerent; memoratum Chertu, ac ipsius cognatus, quorum nomina subscribentur, de uoluntate et consensu Abbatis et Conuentus Monasterij de Saxard, quibus ijdem in seruicio preconum equitum tenebantur, penitus duximus eximendos; ita, ut tam ipsi, quam ipsorum heredes, heredumque successores, ab officio preconum equitum omnino exempti, inter liberos iobagiones Monasterij antedicti absque qualibet contradiccione computentur. Ita uidelicet, ut ad expedicionem Regalem loricati uadant, et ad legacionem Abbatis Monasterii prescripti ire teneatur; ad ulteriora nullatenus obligati. Ne autem tociens dictum Monasterium aliquod ex hoc sibi grauamen sentiret prouenire, cuius utilitati inuigilare intendimus; pro commutacione memorati Chertu ac cognatorum ipsius, totidem mansiones castrensium a castro Albensi exceptas, in officium preconum equi tum duximus substituendos. Quorum nomina sunt hec: de villa Wrdos Hoya, Vyna, Bonchoy, Micou, Guta, Fonha, Zobov, Endre, Ludwen, Ipos, Buxa, Mika, Miclous; item de uilla Inam Santu, Stephanus; item de uilla Chaur Scyga. Nomina autem cognatorum tociens dicti Chertu sunt hec: Chertu, Johannes, Iwan, Pet, Andreas, Tumpa, Sugou de uilla Iwan; de uilla Holm Tekeu, Iwanus, Ondus, Rusz, Kvles, Bechey, Nege, Mathias, Rohcha. Preterea prenominati Abbas et Conuentus ad nostram requisicionem pro terra, quam habebant in uillis predictis, terram inter duas villas, Holm scilicet et Iwan, memoratis Chertu et cognatis suis concesserunt. Cuius mete, sicut per eosdem Abbatem et Conuentum percepimus, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit in Moluneuren ab occidente, et tendit per fluuium Hydus uersus orientem ad Hydus Sceg; inde uersus meridiem ad aruk, que vocatur Wyzesfener, de quo ad caput Lenozou; inde per Lenozou ad patak kekkektowa; unde ad mege hotar; inde uersus occidentem ad Brzegd holma; de quo per Huz ad Agya teluke; inde ad nogaruk, unde uersus aquilonem per idem arukad Huz, de quo ad primam metam Moluneuren. Omnia, que infra metas istas continentur, et fluuium Hydus cum insula Moluneuren usque ad Hydus Scege, prenominati Abbas et Conuentus eidem Chertu et cognatis suis concesserunt; dantes infra in pratis et in arundinetis, que sunt ultra fluuium Hidus uersus occidentem, potestatem falcandi fenum, metendi arundines ad usum ipsorum sufficienter. Quia uero iam tociens dicti Chertu fidelitas non ex condigno fuerat per hoc remunerata, cum non in meram libertatem ipsum et cognatus suos transtuleramus, sed in liberos iobagiones Ecclesie, sicut supradiximus; hanc sibi suisque cognatis antenominatis graciam concessimus specialem, ut quecumque collecta uel quelibet exactio in Regno nostro emerserit, ipsi ab earum solucione liberi sint penitus et inmunes, nec occasione earum aliquatenus molestentur. Vt igitur hec nostra ordinacio ac concessio legitime facta salua semper et inconcussa permaneat, nec possit imposterum per quempiam retractari; presentes in perpetuam rei memoriam et firmitatem litteras duximus concendendas, duplicis sigilli nostri munimine in perpetuum roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Prepositi Budensis, aule nostre Uice-Cancellarij, anno Domini M.ş CC.ş tricesimo nono, tredecimo kalendas Maij, Regni autem (nostri) anno quarto.
(Az eredeti után Nagy Imre, Hazai Okmánytár IV. köt. 22. l.)