Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Chroacie, Rame, Seruie, Gallichie Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum tam modernorum quam posterorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod Abbas Monasterij Sancti Philippi de Zeurug Jacinctus nomine, fidelem nostrum Magistrum Buzad quodam (így) filium Buzad Bani ad nostram citauit presenciam, requirens ab eo quoddam predium nomine Zobor, quod ad Monasterium de Zeurug pertinere dicebat, et ab eodem Magistro Buzad uiolenter et contra iusticiam fuisse occupatum. Partibus igitur termino assignato in iudicio constitutis, ex nostra uoluntate et permissione talem inter se fecerunt composicionem: Ut prefatus Magister Buzad pro predio illo, pro quo contencio mota fuerat, Abbati et Conuentui de Zeurug coram Capitulo Chenadiensi solueret centum marcas, quibus solutis ipsum predium Zobor in ius et dominium cederet Magistri Buzad pacifice perpetuo possidendum, omnem contradiccionem et contencionem, que inter ipsas partes mota fuerat, penitus sopiendo. Constitit autem nobis per litteras Capituli Chenadiensis, nec non per litteras Abbatis et Conuentus de Zeurug, quod ipsa summa pecunie, uidelicet centum marce plenarie per Magistrum Buzad secundum formam conuencionis eorum fuissent Abbati et Conuentui prememoratis persolute; ea tamen conuencione ac condicione interposita, quod si unquam aliquis sepedictum Magistrum Buzad pro sepe memorato predio Zobor uellet impetere, Abbas et Conuentus de Zeurug modis omnibus tueri fideliter teneretur. Vt autem series huius facti perpetuum firmitatis robur obtineat, presentem paginam duplicis sigilli nostri munimine iussimus roborari. Actum Dominice Incarnacionis Mş CCş XXXş VIIIJş, Xş kalendas Decembris, Regni autem nostri anno quinto.
(Eredetie bőrhátyán, melyről a király kettős pecsétjének töredéke függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)