Dionisius Dei gracia Palatinus et Comes de Zonuk, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in salutis auctore. Uniuersorum noticie presencium tenore duximus intimandum, quod Ponet de genere Bata, Pousam et Laurencium ad nostram citauit presenciam, proponendo contra eos, quod terram existentem ad duo aratra de terra Chenguer sitam iuxta Zomus, que racione vicinitatis sibi pertinebat ad emendum, Pousa et Laurencius occasione dotis matris sue, absque ipsius permissione, suo iuri appropriassent. Ex aduerso vero Pousa et Laurencius, ex ipsius permissione aliorumque uicinorum dictam terram possedisse asserebant. Die igitur a nobis assignato, dum partes ex iudicio nostro suam testibus comprobassent idoneis assercionem, Ponet Comes dicte terre amissionem per sacramentum sex hominum voluit sustinere, Pauli videlicet filij Pous, Damiani, et Boricij fratrum eorundem, Pauli filij Zepe, Petri filij Dionisij, et Abbatis de Buud. Et cum dies sacramenti aduenisset, talis inter eos facta est composicio, sicut in litteris Conuentus Sancte Dextre, vbi prestare debuerunt sacramentum, recepimus, et sicut nobis per partes est relatum: quod terram duorum aratrorum de terra Chenguer Ponet Comiti pacifice et quiete iure perpetuo reliquerunt possidendam, tali tamen modo; quod Ponet Pouse et Laurencio quatuordecim marcas dare teneatur. Igitur inter tempus solucionis pecunie, dicti Pousa et Laurencius contra Rekam et Bolosey in examine duelli pro furti crimine sunt conuicti, qui Pousa suspendio condempnatus, Laurencius vero fugiens ecclesiam introiuit, et sic sanguinis euasit effusionem, totaque eorum possessio tam ad manus partis aduerse, tam ad nostras fuit deuoluta; similiter et Ponet Comes terciam partem quatuordecim marcarum, quibus Pouse et Laurencio tenebatur, parti soluit aduerse, duas vero partes earundem marcarum nobis tamquam judici persoluit. Qua de causa sepedictam terram duorum aratrorum de terra Chenguer, licet ipsa terra matri Pouse et Laurencij pro sua dote data fuerat, quia tamquam detentrix furum, filiorum scilicet suorum, qui, sicut prediximus, in furti crimine fuerunt conuicti, deprehensa fuit, per Gabrielem prestaldum (így) de uilla Toh eidem Ponet Comiti iure perpetuo et inreuocabiliter fecimus assignari. Et ne huius rei series in irritum per aliquem possit reuocari, ad perpetue robur stabilitatis presentes literas concessimus sig(illi nostri) patrocinio roboratas. Datum anno Domini Mş CCş XXXş nono.
(Eredetie bőrhártyán, melynek függő pecsétje elveszett, előbb a gr. Gyulai család levéltárában, most az erdélyi Muzeum kézirattárában. Közli Szabó Károly. Kollár másolata után számos értelemzavaró hibával kiadta Fejér Cod. Diplom. Hung. IV. d. I. köt. 170-172. l.)