Andreas filius Seraphini Curie Regie Judex et Comes de Poson omnibus presentes litteras inspecturis salutem. Ad vniuersorum tam presencium quam futurorum volumus peruenire noticiam, quod cum quidam clericus Pouka nomine de villa Kayaar Abbatem Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie citatum in domini Regis traxerit presenciam, conquestus est obiiciens eidem, quod terram suam et suorum cognatorum, in eadem villa Kayaar existentem, violenter et citra jus sibi vsurpatam detineret, et se, scilicet ipsum Poucam, et fratrem suum Pous nomine, nec non ipsius cognatos, quorum nomina sunt hec: Geruasius, Michael et Laurencius, cum filijs ipsorum contra jus in libertinorum vellet redigere seruitudinem; voluntas autem domini Regis et circumspeccio causam eorundem nostro commisit examini discuciendam. Instante itaque termino et die respondendi, partibus coram nobis constitutis, Abbas iam dictus litteras priuilegiales Dionysii Comitis Palatini attulit, et nobis manifeste presentauit; quarum tenore inspecto intelleximus, Poucam clericum vna cum fratre suo et cognatis prenominatis ex euidenti et legitima predicti Abbatis comprobacione, sicut ex eisdem litteris patuit, per omnia fore conuictum, et monasterio Sancti Martini simul cum fratre et suis cognatis iam dictis libertinorum seruicio merito subiacere. Nos igitur litteris Palatini Comitis, sicut decet, non obuiantes, sed ipsius censuram debito fauore commendantes, et ratum habentes totum, quidquid ipsius ordinauit et deliberauit trutinacio, Poucam clericum sepius nominatum, et fratrem ipsius, ac suos cognatos, quamquam juxta Abbatis assercionem et seriem litterarum Comitis Palatini pro contumacia et lite contra eundem Abbatem iterata, in seruitutem redigendi fuissent penitus; decreuimus, imo nostro obtinuimus interuentu, libertinorum seruicio perenniter subjacendos; hoc tamen addito, quod nisi infra Pentecosten proxime venturam ad exercendum et suscipiendum libertinorum seruicium, sicut ipsis ex misericordia Abbatis prememorati concessum est, rediuerint, in seruorum jugum et seruitutem, sicut contumaces et tocies rebelles, merito redigentur; terra eciam eorundem, sicut et ipsi, in jus Abbatis cessit perpetuo possidenda. Igitur, vt hoc factum coram nobis uentillatum, irreuocabile et inuiolabile perseuerare ualeat, presentes litteras concessimus in testimonium sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno gracie Mş CCş XXXIXş
(Eredetie bőrhártyán, a pannonhalmi főapátság levéltárában.)