Nos Nicolaus Viceiudex Aule Regie significamus omnibus presentem paginam inspecturis, quod cum super septuaginta uel sexaginta; uel paulo pluribus aut eciam paucioribus iugeribus terre in villa Zampto existentibus, ac fossato antiquo circumdatis, Abbas Ecclesie Sancti Benedicti de Grana conuenisset coram nobis Andream filium Oltumani de Wagkuz, proponendo contra eum tali modo, quod cum ipsa Ecclesia dictam terre particulam hereditario iure possedisset, et super hoc priuilegium haberet, ipse Andreas eam uiolenter occupasset, et occupatam pro sue detineret arbitrio uoluntatis. Ad que dictus Andreas respondens illam eandem terre particulam ad suum ius hereditarium pertinere asserebat. Nos igitur cum ordine iudicij exigente ipsi Abbati ad exhibendum suum priuilegium terminum competentem assignassemus, exhibuit ut debebat; verum quia in illo priuilegio mete aut termini illius terre non exprimebantur euidenter, ad maiorem huius rei euidenciam produccionem testium commetaneorum super certificacione metarum seu terminorum eiusdem terre per eundem Abbatem censuimus faciendam. Quod cum sepe dictus Abbas elegantissime fecisset, iuxta nostri iudicij formam et processum quatuor de testibus productis a parte aduersa electos super premissis ad prestandum duximus sacramentum iudicandos. Quo facto ipse Andreas pro bono pacis ante recepcionem sacramenti memorati multociens dicte terre particulam, ut superius tactum est, infra fossatum iacentem, dimisit Ecclesie memorate iure perpetuo possidendam. Pristaldo huius cause Martino de Damas iuxta fluuium Goron existente. Vt autem huius rei series salua semper consistat, et ne ab ullo unquam omnino hominum queat irritari, presentes concessimus litteras, in argumentum amplioris fidei sigilli nostri apposicione communitas. Datum anno gracie Mş CCş XXXş VIIIIş.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét hártyazsinegen függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)