Capitulum Wesprimiensis Ecclesie omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Jesu Christo. Ad vniuersorum noticiam volumus peruenire, quod homo Comitis Hoholdy nomine Paulus filius Pouse de villa Kuhunus in nostro presencia constitutus ex una parte; Empsa, Dyca, Itemyr et Heym filij Dees, Petrus filius Chug, Turul et Mycou filij Chunad de villa Boc, jobagiones castri Zaladiensis de genere Johannis Maioris Exercitus ex altera asseruerunt, quod quandam terram eorum hereditariam adiacentem terre Gostule cum vinea octo iugera terrarum continente, que est sita in eadem terra, ipso Comite non cogente, sed spontanea voluntate, sibi pro quadraginta marcis argenti vendidissent perpetuo possidendam. Cuius eciam terre terciam partem hijdem homines pro viginti marcis argenti primo vendiderant, sicut nobis retulerunt. Huius autem terre mete, prout in litteras dicti Comitis inspeximus, et hijdem homines affirmauerunt, sic distinguuntur: Prima meta incipit a meta terre eiusdem Comitis, quam dicti homines primo sibi vendiderunt iuxta fluuium Dobronuc ab aquilone, et venit uersus orientem ad inferiorem partem ville Scenmiclos, vbi sunt due mete ex vtraque parte fluuii eiusdem iuxta viam magnam; et inde per fluuium eundem tendit per eandem viam magnam, per quam venitur ad locum Vdworcurka, et cadit in minorem Lynduam; minor autem, Lyndua fluens per paruam terram cadit in maiorem Lyndnam; et vbi minor Lyndua cadit in maiorem Lynduam, ibidem maior Lyndua flectitur ad partem superiorem versus occidentem, et exit ab eodem flumine ad viam, que ducit ad villam Scenmiklos; deinde aseendit montem, et inter vineas procedendo reuertitur ad primam metam, videlicet ad fluuium Dobronue. Cetere autem vinee in eadem terra site debent soluere chybriones. Tali tamen tenore interposito, quod si dictus H. Comes pro dicta terra aliqua superueniente calumpnia per aliquem impeteretur, predicti homines ipsum defendere tenerentur. Ad cuius vendicionis et empcionis memoriam pleniorem et inuiolabilem firmitatem, presentes litteras pro testimonio concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Johannis Lectoris, anno gracie Mş CCş XXXş VIIIIş. Venerabili in Christo patre nostro Bartholomeo Episcopo, Henrico Preposito, Laurencio Cantore, Mathya Custode existentibus.
(A veszprémi káptalan 1346-ki átiratából, mely a báró Mednyánszky család beczkói levéltárában őriztetik.)