Bela Dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem et omne bonum. Tanto Regie Celsitudinis alta prouidencia ac p’frouidendi discrecio magnifica de statu et vtilitate hospitum in suo Regno commorancium benignius debet ordinare; quanto iugi illorum famulatu honori Regio oportunus assistitur opcione seruiendi pleniore. Eapropter ad noticiam vniuersorum volumus peruenire, quod accedentes ad nostram presenciam hospites nostri tam Hungari quatu Teutonici in subvrbio castri de Bors commorantes, vnanimiter et humiliter nobis supplicarum, ut nos statum eorundem, qualiter et in quibus nobis aut Comiti Castri descruire teneantur, ordinare et ordinatum exprimere dignaremur. Nos igitur ipsorum peticionem racionabilem et vtilem, et honoris Regij commodum contingentem attendentes, talem eis concessimus libertatem, vt nobis expedicionis nostre tempore militem unum ornamentis militaribus honeste preparatum ex centum mansionibus mittere teneantur, ad nulla alia pro nobis obligati. Comiti vero Castri semel tantum in anno, videlicet in Natiuitate Domini vnum pecudem pascualem, centum panes, duodecim gallinas, duodecim cubulos ceruisie, et quelibet mansio unum cubulum annone dare tenebuntur. Item volumus, quod in causis minutis a suo solummodo villico de communi eorundem consensu ordinato iudicentur; causam autem, que ad sanguinis effusionem, uel perdicionem libertatis alicuius uergere possit, Comes Castri presente villico iudicabit. Concedimus eciam, vt in presencia Curialis Comitis respondere in nullo tencantur. Item in presencia iudicis extranei nulla prorsus pro causa possint conueniri, sed si Comes aut villicus alicui de extraneis agenti contra ipsos in facienda justicia negligens fuerit aut remissus, ipse coram iudice superiori, et non hospites, debeat conueniri. Concedimus eciam, quod in minutis mercimoniis, que ibidem in foro de Bors contrahere debuerint, tributum aliquod non persoluatur. Quibus eciam ad inhabitandum, ut seruiciis augeri possent et numero, has terras duximus conferendas. De terra castrensium de Zengev terram fruticum aratvre nondum aptam ad quatuor aratra; item terram vnius aratri, que quondam ad vdornicos nostros pertinebat, sed nunc vacua remanserat, iuxta Goron fluuium existentem; item de terra eiusdem Castri ad tria aratra, quam quidam oticus nomine Guda detinebat, quem eciam vna cum suo fratre in numero et libertate hospitum eorundem reliquimus permansurum; item in Scyla terram duorum aratrorum vacuam quondam, que similiter ad vdornicos pertinebat. Quas per nostrum pristaldum Belez nomine metis distinctam (így) ipsis fecimus assignari. Vt autem hec a nostro ordinata beneplacito inconcusse robur firmitatis obtineant in posterum presentes litteras concessimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Insula anno gracie Mş CCş XLş, quarto Idus Septembris, Regni quoque nostri anno quinto.
(IV. Béla királynak 1253-ki megerősítő privilegiumából, mint alább. V. ö. Fejér Cod. Dipl. IV. köt. 1. r. 322. l.)