Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus paginam presentem inspecturis salutem et omne bonum. Ad uniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cum Deo propicio Regni regimine per successionem ad nos deuoluto iura castrorum tempore felicis memorie Hemerici predecessoris nostri et Andree genitoris nostri Regum Hungarie Illustrium indebite alienata, de uoluntate et consensu karissimi fratris nostri Colomani Regis et Dacis tocius Sclavonie, ac omnium Baronum nostrorum consilio, reuocaremus; inuenimus terram quandam Ratun nomine a Castro Nitriensi exceptam per patrem nostrum predictum Nicolao et Tump filiis Zeres de uilla Tulmach fore collatam, que cum castro supradicto fuisset restituta, sicut de iure decebat, ijdem nos humiliter rogauerunt et instanter - - cere dignaremur - - - considerantes, quod donacio - - - - terram culture duorum aratrorum sufficientem de terra antedicta eisdem duximus relinquendam, tam ab ipsis, quam ab omnibus, qui ab ipsis descenderint iure perpetuo possidendam; tali tamen condicione inserta, ut tempore expedicionis nostre unum militem armis militaribus bene preparatum sub uexillo Regio progredientem ad nostrum exercitum mittere teneantur, qui cum nostris militibus descendat, nulli in societate Baronum nostrorum adiunctus. Quam utique terram per fidelem nostrum Comitem Chepanum de Chasar eidem statui et certis circumquaque metis fecimus assignari. Vt igitur huius nostre donacionis series salua semper et inconcussa permaneat, nec possit ab aliquo inposterum retractari, presentes eisdem concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine perhempniter roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Prepositi Albensis aule nostre Cancellarij, quinto Idus Augusti anno gracie millesimo ducentesimo quadragesimo, Regni autem nostri anno quinto.
(A királyi kuria levéltárában őrzött régi periratokból.)