Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri ... Episcopo quondam Waciensi in Archiepiscopum Strigoniensem Electo, salutem et Apostolicam benedictionem. Dilectos filios ... Prepositunt de Scippis, Magistros Albeum Nitriensem, et Nicolaum Gumuriensem Archidiaconos, Gerardum Plebanum de Banya et Ricardum Lectorem Ecclesie Strigoniensis, Concanonicos et procuratores Capituli eiusdem Ecclesie cum litteris predicti Capituli ad Sedem Apostolicam accedentes, benignitate recipimus consueta, et postulationem, quam de te fratre nostro M., Episcopo quondam Waciensi, in Strigoniensem Archiepiscopum concorditer celebrarunt, ut eedem littere continebant, nobis per cos humiliter presentatam, per fratres nostros examinari fecimus diligenter, eamque non duximus admittendam, quia ipsam constitit minus canonice celebratam. Ceterum attendentes, quod karissimorum in Christo filiorum nostrorum B. Ungarie et Colomanni Regum Illustrium, et aliorum fidedignorum testimonia de vita, conversatione honesta, litteratura et gravitate morum te apud nos reddiderunt quam plurimum commendatum, volentes etiam eidem Ecclesie tamquam speciali filie uberiorem gratiam impertiri, ne remaneret diutitis pastoris solatio destituta, te a vinculo, quo tenebaris Waciensi Ecclesie, absolventes, eidem de speciali gratia in patrem concessimus et pastorem, curam tibi iamdicte Strigoniensis Ecclesie committentes. Ad hoc cum palleum, insigne videlicet Pontificalis officii, ex parte Capituli supradicti per procuratores prefatos fuisset a nobis cum ea, qua decuit, instantia postulatum, nos ipsorum devotis precibus annuentes, prescripte Ecclesie Strigoniensis, temporis malitia et itineris difficultate pensatis, cupientes indempnitatibus precavere, illud de corpore Beati Petri sumptum, venerabili fratri nostro ... Colocensi Archiepiscopo per procuratores eosdem, recepto ab ipsis corporaliter iuramento, quod illud sibi fideliter assignabunt, duxiutus destinandum, ut illud tibi conferat sub forma, quam ei sub bulla nostra mittimus interclusam, et a te nomine nostro sub forma, quam sub eadem bulla dirigimus, fidelitatis recipiat iuramenta; tu vero intra Ecclesiam tuam illis diebus utaris, qui expressius in ipsius Ecclesie privilegiis continentur. Ut autem signum a significato non discrepat, sed quod geris exterius, intus serves in mente, prudentiam tuam monemus attente et hortamur, quatinus humilitatem et iustitiam, dante Domino, qui dat munera et premia elargitur, conservare studeas, que suam servant et promovent servatorem, et Strigoniensem Ecclesiam, sponsam tuam, sollicite studeas, auctore Domino, gubernare. Datum Laterani II. Nonas Marcii, Pontificatus nostri anno XII.
(Theiner, Monumenta Historica Hungariam Sacram illustrantia. I. k. 174. l.)