Nos Andreas Comes Posoniensis et Judex Aule Regie significamus omnibus presens scriptum intuentibus, quod cum lis uerteretur coram domino Rege super quadam particula terre cuiusdam nomine Kynyz, inter Capitulum Ecclesie Sancti Michahelis de Castro Ferreo ex una parte, et filios Magistri Pous et Bas Comitis ex altera; licet eadem causa in presencia domini Regis diu fuisset uentilata, et ex utraque parte ad produccionem testium iudicata, tandem in termino produccionis testium ipsam causam dominus Rex nobis commisit cognoscendam, et iuris ordine terminandam. Igitur in termino statuto ambe partes coram nobis constitute, videlicet Magister Demetrius Comes Cenadiensis pro filijs Pous, et Rennoldus de villa Bozthyh procurator Vgrini Archiepiscopi Colocensis, et uxor Bas Comitis personaliter cum filio suo Chak, ac Capitulum prefatum, a nobis instanter petierunt: ut si possent, inter se ante responsa testium suorum composicionem reformarent. Admissa autem eorunt peticione, tam Magister Demetrius cum alijs prenominatis hominibus, quam Capitulum, ad nos redeuntes, dixerunt, talem inter se formasse composicionem, ut in fide et intellectu sex hominum comprouincialium deberet satisfieri utrique parti; quorum sex hominum tres Capitulum debet adducere, videlicet Achilleum et Dees de genere Herman, et Jak de genere Jak; tres uero filij Pous et Comitis Bas, scilicet Eudry filium Bochok, Zudam et Sebam de genere Jak; et si omnes illi sex homines accedere ad terram illam non possent, nichilominas duo pro Capitulo, et duo pro filijs Pous et Bas Comitis accedant, et illi parti statuant terram sine aliqua contradiccione, cui intellexerint esse statuendam, obligantes se insuper ambe partes tali modo; ut si qua pars homines pro se nominatos non adduceret, vel de intellectu dictortum sex hominum, aut ipsorum quatuor, sicut superius dictum est, si omnes interesse non possent, resiliret terram, super qua est contencio, amittat, et de cetero super ea litis ingressum habere non possit. Quorum sex hominum quinque, videlicet Zuda, Comes Endry, Achilleus, Jak et Dees, in termino a partibus assignato accedentes, secundum quod in litteris tam sigillis ipsorum propriis, quam Abbatum de Jak et de Copurnuk inpressis plenius cognouimus, terram supradictam, sicut per se et per omnes conprouinciales scire potuerint, Ecclesie intellexerunt esse statuendam coram procuratoribus filiorum Pous et Bas Comitis. Vnde licet iuxta composicionem factam parcium, secuudum intellectum dictorum quinque hominum satisfieri Capitulo debuisset; tamen, quamuis iniuriam uidebamus Ecclesie inferre, secundum et tercium terminum assignauimus utrique parti ad terram illam accedendi, cum eisdem sex hominibus, uel ipsorum quatuor; in quibus terminis nec procuratores filiorum Povs et Bas Comitis accesserunt, nec homines pro se nominatos ad terram illam adduxerunt. Vnde nos secundum litis processum terram sepedictam, prout iusticia exigebat, Ecclesie statuimus memorate per hominem nostrum Emericum filium Bethlem de villa Thelkus, metas nouas circumcaque iuxta metas destructas per eundem hominem nostrum cleuari facientes. Quarum metarum processus talis est, secundum quod idem Emericus homo noster sub sigillo Abbatis de Jak nobis intimauit. Prima meta eiusdem terre incipit iuxta aquam Gungus, et uadit uersus aquilonem ad aquam Sar, et est meta in Sormv; deinde per uiam herbosam itur ad stratam viam, qua ducit ad Sabariant, et ibi sunt due mete; abhinc per eandem viam herbosam procedit ad siluam, et directe per eaundem viam herbosam transit ad magnam viam, que ducit ad uillam Wep, et ibi sunt tres mete; et usque semper tenuit metas cum populis prefatorum Comitum Pous et Bas; deinde teueudo metas cum villa Wep, ueniet uersas orientem per eandem uiam, et sunt mete due iu biuio; inde uero per uiam herbo-satti flectitur ad meridiem per metas, et incidit in Garmas-potoka, per qnam ueniet ad aquam Gungus, ibique terminattur. Vt igitur series huins rei firma et irreuocabilis possit perutauere, eidem Capitulo litteras nostras coucessimus sigilli nostri munimine roboratas, Datum in predio nostro apud Sanctum Martinum iu nigilia Sancti Thome Apostoli, anno Domini Mş CCş XLş.
(Eredetie bőrhártyán a szombathelyi káptalannak levéltárában.)