Farcasius Prepositus Quinqueecclesiensis totumque Capitulum eiusdem loci omnibus presens scriptum cernentibus salutem in Domino. Ad universorum noticiam volumus pervenire, quod constitutus in nostri presencia Martinus filius Botyz Comitis una cum Peta filio Fermeney de uilla Nemti, qui pro Buken Comite uenerat, quem dictus Martinus coram Illustrissimo Bela Dei gracia Rege Hungarie in causam traxerat pro duobus predijs videlicet Heyreh et Luder, et eo, quod dictus Buken pro Prisda Bano fideiusserat, pro quo Buken Botyz et patri dicti Martini fideiusserat, et dicta predia pro ipso Buken fuisse perdita; dictam vero causam dominus Rex tali modo adiudicauit, vt dictus Martinus juraret cum duodecim hominibus coram nobis. Tandem mediantibus bonis uiris ad bonam pacem deuenerunt tali modo, quod dictus Buken pro predijs antedictis et pro fideiussione dicto Martino solueret centum marcas, quas dictus Martinus confessus est, se coram nobis integraliter recepisse ab Hendre de genere Nemty Comite de Wlco, qui pro dicto Buken socero suo dixit se coram nobis soluisse. Et sic dictus Buken a debito centum marcarum fuit omnino expeditus; itaque nec ipse Martinus, nec aliqui heredum uel consanguineorum ipsius, dictos Buken uel Prisdam, uel ipsorum heredes, pro predijs sepedictis uel fideiussione de cetero poterunt molestare. Et ne super hoc dubitetur, nes ad peticionem dicti Martini sepedicto Buken presens scriptum contulimus sigillo nostro munitum, anno Domini millesimo CCş XLş, mense Octobris, Gurgone Cantore, Theodore (így) Custode, Salomone Decano ceterisque quam pluribus ibidem existentibus. Datum per manus Magistri Thome Lectoris Quinqueecclesiensis.
(IV. Béla királynak 1244-ki megerősítő privilegiumából, mint alább 98. sz. a.).