Nos frater Jacobus de Monte Regali Magister humilis Domorum Templi per Hungariam et Sclauoniam memorie commendantes (significamus tenore presencium) uniuersis, quibus presens ostenditur, quod accedendo ad nostram presenciam Tadeus filius Mlad nobis confessus est viua uoce, se vendidisse quandam terram - - - - Comite de Tolstouh, precio comparauit a Stanislao fratre Mire, Petro nepote eiusdem, Guna, Petko filio Emerici, Zlouina, Petrus filius Prehodo, Egidio f - - - - - - Alexandro filio Gundak, pro sex marcis sibi ab eodem plene persolutis de communi voluntate tocius eiusdem generacionis tam sibi quam suis heredibus heredumque suorum successoribus ad abendam, tenendam iure irreuocabiliter possidendam. Hee sunt mete terre: ab oriente iuxta Vn, vbi stat keurusfa, et tendit super occidentem per medium Vn magna. quantitate, se exist (így) ad unam arborem vlmis vocatam, vbi peruenit meta Daloc terrea Tadei antedicti, que reuertitur ad occidentem; abinc tendit per vnum creth ad aquilonem, et peruenit ad unam arborem vlmis vocatam ad unum paruum riuulum, per quem tendit superius longo spacio et peruenit ad uiam de Koztainicha ad Dubicham venientem, vbi stat arbor grabor; inde ascendit ad montem per uiam ad duas arbores quercus, vbi stat prima meta circumfusa, ibi conterminatur terre terra Thadey antedicti versus occidentem; deinde tendit per uiam magnam sep vocatam longo spacio per metas, et peruenit ad finem vnius monticuli ad duas metas; inde declinat per unam (így) collem versus ad septemtrionem per metas bona quantitate, et peruenit ad arborem cerasi, vbi uocatur gradinouech, ibi idem Tadeus commetatur uersus occidentem; abinc reuertitur ad orientem vadit per metas, et peruenit ad arborem vlmis, vbi meta circumfusa; deinde reuertitur versus meridiem per - - et peruenit ad arborem grabor; inde descendit ad unum riuulum, et per eundem riuulum tendit ad unum vznos versus meridiem, et peruenit ad unum montem, vbi stat arbor vlmis vocata, vbi meta circumfusa; inde tendit per berc per metas ad magnam viam sep uocatam, et peruenit ad vnam quercum, vbi meta; abinc tendit ad unam vallem; inde vadit superius ad montem, ubi stat quercus superins viam wran, vbi meta circumfusa; abinc descendit infra per unam vallem et peruenit ad priorem metam. Ad cuius rey testimonium presentes litteras eidem contulimus ad perpetuam stabilitatem nostro sigillo munimine roboratas. Datum Dobyze anno Domini Mş CCş (quadr)agesimo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét már lemállott a nemzeti Muzeum kézirati gyűjteményében.)