Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis ... Abbati de Pelis Cisterciensis Ordinis, Vesprimiensis Diocesis, et I. de Civitella Subdiacono et Capellano nostro salutem et Apostolicam benedictionem. Cum olim nostris esset auribus intimatum, quod venerabilis frater noster ... Cenadiensis Episcopus oculorum esset lumine destitutus, et senio sic confractus, ut curam non valeret gerere pastoralem, nos super hoc ... Magistro Hospitalis, ... Abbati de Bechon et Luce Canonico Jauriensi sub certa forma direximus scripta nostra: verum sicut intelleximus, dictus Magister et eius college ipsum Episcopum iniquo favore foventes, et deferentes homini contra Deum, in executione mandati Apostolici iam elapso triennio et amplius procedere neglexerunt, in Cenadiensis Ecclesie, que quasi iacet destitnta pastore, enorme preiudicium et gravamen. Hinc est, quod nolentes hoc sub dissimulatione transire, mandamus, quatenus inquisita super premissis plenius veritate, si eum oculorum lumine destitutum, aut senio inveneritis sic esse confractum, coadjutorem idoneum adiungatis eidem; contradictores, si qui fuerint, vel rebelles, per censuram ecclesiasticam sub Apostolica obedientia compescendo. Datum Laterani VII. idus Februarii. Pontificatus nostri anno XIIII.
(Theiner id. m. I. köt. 177. l.)