Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei carissimo in Christo filio nostro Colomanno Regi Illustri et Duci Sclavonie salutem et Apostolicam benedictionem. Vocem in excelso lamentationis et fletus audivimus, et nos multis amaricati doloribus deploramus, quod iaculatum de celo iudicium iam depopulatur undique populum Christianum, quod infidelium gladius in fideles reciproca cede convertitur, et in christicolas paganorum mucro crudeliter debachatur. Clamor enim scelerum humani generis multiplicatus ascendens in aures omnium conditoris, ipsum, qui quasi non videns huc usque tacuit, qui correctionem populi sui velut patiens expectavit, ultorem iniquitatum gladium coegit exerere, et ab oculis patientie sue abhominationes emundare flagitiorum, expetita gravide peccatoribus ultione; propter quod omnes, quorum corda timor Domini tetigit, opertos ciliciis et aspersos cinere in suspirio et lacrimis Divinam convenit misericordiam implorare, ut qui semper ad ignoscendum multus extitit, qui prestabilis super malitia omni esse tempore consuevit, exertum gladium ad vaginam iubeat regredi, et iram in gentes, que illum non noverunt, effundens, dignetur populo filii sui insignito caractere misereri. Speramus autem, quod etsi Deus noster nos dura increpatione redarguere ceperit, Regna tamen, que ipsius nomen invocant, a facie sua disperdere non intendit; quin immo a pena perpetua peccatores curat eripere, quibus temporalis studet ultionis beneficium ad castigationem nostri generis adhibere: quia etsi filios Israelis temptatio mortis in heremo quandoque tetigerit, in eis tamen ira Domini diutius non permansit. Verum etsi graviter de omnium fidelium oppressione turbemur, super afflictione tamen Regni Ungarie, quod a Tartaris invasum et occupatum pro magna parte, in lectione litteraram tuarum non sine multarum lacrimarum effusione didicimus, eo specialior et maior tristitia cor nostrum implevit, quo in ipso purioris erga Deum et Apostolicam Sedem signa devotionis invenimus, quo clare memorie progenitores taos et Excellentiam Regiam in exequendis Ecclesie beneplacitis esse novimus promptiores. Firmam igitur spem in illo ponentes, qui etsi Regi Assyriorum Senacherib liberum in terram Israelis ingressum exbibuit, super Ezechie tamen contritione commotus, adversariorum multitudinem nocte una delevit, Serenitatem tuam monemus et hortamur attente, et obsecramus in Domino Jesu Christo, quatenus in eo confidens, qui salvum facit populum humilem, et oculum humiliat arrogantem, ad defensionem Regni predicti et catholice fidei, que ab eisdeut Tartaris speeialiter noscitur expugnari, potenter et viriliter, sicut decet Regalem magnitudinem, te accingens iu illorum expugnatione eo studiosior et ferventior cures existere, quo in hoc exaltationem tui nominis et honoris fortius dinosceris procurare. Nos enim tibi et Regno predicto, quibus in tante necessitatis articulo deesse non possumus, nec debemus, efficax curabimus auxilium et consilium, annuente Domino, impertiri, ac personam et familiam tuas sub protectione Sedis Apostolice recipientes et nostra, tibi et omnibus, qui assumpto crucis signaculo contra Tartaros eosdem ad defensionem Regni predicti processerint, illam immunitatem concedimus eamque indulgentiam elargimur, que terre Sancte succurrentibus in Generali Concilio conceduntur. Datum Laterani XVI. kalendas Julii, (Pontificatus nostri) anno XV.
(Theiner id. m. I. köt. 183. l.; v. ö. Fejér Cod. Dipl. IV. köt. 1. r. 216. l.)