080. IX. Gergely pápa a váczi püspököt felszóllítja, hogy a tatárok ellen keresztes háborút hirdettessen. 1241.

Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri ... Episcopo Waciensi salutem et Apostolicam benedictionem. Vocem in excelso lamentationis et fletus audivimus, et nos multis amaricati doloribus deploramus, quod iaculatum de celo iudicium iam depopulatur undique populum christianum, quod infidelium gladius in fideles reciproca cede convertitur, et in christicolas paganorum mucro crudeliter debachatur. Clamor enim scelerum humani generis multiplicatus, ascendens in aures omnium conditoris, ipsum, qui quasi non videns huc usque tacuit, qui correctionem populi sui velut patiens expectavit, ultorem iniquitatum gladium coegit exerere, et ab oculis patientie sue abhominationes emundare flagitiorum, expetita gravide peccatoribus ultione; propter quod omnes, quorum corda timor Domini tetigit, opertos ciliciis et aspersos cinere in suspirio et lacrimis Divinam convenit misericordiam implorare, ut qui semper ad ignoscendum multus extitit, qui prestabilis super malitia omni esse tempore consuevit, exertum gladium ad vaginam iubeat regredi, et iram in gentes, que illum non noverunt, effundens, dignetur populo filii sui insignito caractere misereri. Speramus autem, quod etsi Deus noster nos dura increpatione redarguere ceperit, Regna tamen, que ipsius nomen invocant, a facie sua disperdere non intendit; quin immo a pena perpetua peccatores curat eripere, quibus temporalis studet ultionis beneficium ad castigationem nostri generis adhibere; quia etsi filios Israelis temptatio mortis in heremo quandoque tetigerit, in eis tamen ira Domini diutius non permansit. Verum etsi graviter de omnium fidelium oppressione turbemur, super afflictione tamen Regni Ungarie, quod a Tartaris invasum et occupatum pro magna parte, in lectione litterarum tuarum non sine multarum lacrimarum effusione didicimus, eo specialior et maior tristitia cor nostrum implevit, quo in ipso purioris erga Deum et Apostolicam Sedem signa devotionis invenimus, quo clare memorie Reges Ungarie et Excellenciam Regiam in exequendis Ecclesie beneplacitis esse novimus promptiores. Firmam igitur spem in illo ponentes, qui etsi Regi Assyriorum Senacherib liberum in terram Israelis ingressum exhibuit, super Ezechie tamen contritione commotus, adversiorum multitudinem nocte una delevit; fraternitati tue in virtute obedientie districte precipiendo mandamus, quatenus per Ungariam et vicinas Provincias verbum crucis iuxta datam tibi a Deo prudentiam per te ac alios, quos ad hoc idoneos cognoveris esse, proponens, viros Catholicos, ut considerantes, quod sicut a dictis Tartaros totius populi Christiani perditio queritur, sic in eorum expugnatione salus omnium procuratur; et confidentes in illo, qui salvum facit populum humilem et oculum humiliat arrogantem, ad defensionem Regni predicti, assumpto crucis signaculo potenter et viriliter se accingant, salutaribus monitis inducere non postponas. Nos enim omnibus, qui taliter contra prefatos Tartaros processerint, illam immunitatem concedimus eamque indulgentiam elargimur, que terre Sanctes uccurrentibus in Generali Concilio conceduntur. Si qui vero ex Crucesignatis huiusmodi pro violenta iniectione manuum in personas ecclesiasticas, seu pro incendio, vinculo fuerint excommunicationis astricti; eis, dummodo iniuria et dampna passis iuxta providentiam tuam satisfaciant competenter, et non sit eorum adeo gravis et enormis excessus, quod propter hoc merito sint ad Sedem Apostolicam destinandi, secundum formam Ecclesie absolutionis beneficium impendendi liberam tibi tribuimus facultatem. Datum Laterani XVI. kalendas Julii, (Pontificatus nostri) anno XV.

(Theiner id. m. I. köt. 184. l.)